intelleximus nos a via declinasse, in ipso autem per noctemmansimus, et de vino rubeo, quod ibi praecipuum crescit,ad nutum bibimus. Taedio tamen multo affecti luimus, quianemo erat in hospitio, qui theutonicum nobiscum sciret loqui,et nos ilalicum ignoravimus, et per signa omnia postulavimus.
Altera die equitavimus in Castel Franck, et inde perTarvisum, ibiquc venditis equis nostris in mulis Mastersvenimus, et inde in Margerum. In Margero vero terraevalefecimus, et descendimus ad mare in barcam, in qua usqueVenctias ad fonticum Almannorum navigavimus.
In ipso autem Fontico interrogavimus de hospitio militumet peregrinorum. Et ducti sumus per quendam theutonicumad S. Georium, et est hospitium magnum et honestum. Etinvenimus ibi multos nobiles de diversis mundi regionibus,qui eodem voto, quo et nos adstricti intendebant mare transire,et sanctissimum domini Jesu sepulchrum visitare. Erant etiamin aliis hospitiis multi peregrini sacerdotes et religiosi, etseculares, nobiles et ignobiles, de Germania, de Gallia etiamet Francia quam plurcs erant, praecipue tamen duo episcopi,Dominus Gebennensis, et Dominus Senomauensis, cum copiosacomitativa et familia ibi exspectabant navis recessum, etquaedam etiam (12 A) mulieres , vetulae, devotae matronaedivites, numero VI. ibi erant nobiscum, transfretare ad locasancta cupientes. Miratus fui audaciam illarum vetularum,quae se ipsas prae senio ferre vix poterant, et tamenfragilitatis propriae oblitae, amore illius sanctae terrae inconsortium militum juvenum se ingerebant, et laborem fortiumvirorum subibant.
IIoc quidem superbi nobiles aegre ferentes cogitabantnavem, in qua transducendae essent illae matronae, non velleascendere, indignum aestimantes, in vetularum consortio admilitiam suscipiendam pergere. Et ad hoc conabantur superbiilli omnes nos inducere, ne navem illam conduceremus, inquam vetulae venturae erant. Sed alii milites prudentiores etconscientiosi contradicebant superbis illis , et gaudebant depoenitentia illarum matronarum, sperantes, quod propterdevotionem earum navigatio nostra salubrior fieret. Undepropter illam causam orta fuit inter nobiles illos implacabilis