473
Christianis ablata est, ct foenhnis facti sunt debiliores. Hor-ribili siquidem refertur infamia, quomodo quidam Christianussepta ecclesiae Bethlchemitanae gloriosissimae Virginis Mariae,quae castitatis mater, pudoris aula, munditiae vas, constituitlupanar in genitricis Dei opprobrium. Abominor quidem casumreferre, sed loci ipsius flenda propter hoc desolatio et mise-randa despectio non sinit me silere. Fuit namque in illisdiebus quidam Christianus, qui amore polluto quandam Sarra-cenam adamavit, et eam instanter cottidic ad consensum suumsollicitavit, et ipsa constanter restitit ct fugit. Quadam diedum eam importunius molestaret, objecit ei mulier nomenChristi et Christianae religionis munditiam, quam ille parvi-pendit, et crimen non esse adeo grave sicut fama dixit. Porrofocmina illa probitatem Christianorum in multis notaverat, etmirabatur de sua sollicitatione, et ducta curiositate experirivoluit, si quaedam virtus esset in illo Christiano et timorDei, et quadam vice dixit ei: ecce, tua importunitate victasum et tibi consentio, sed non succumbam tibi, nisi in ec-clesia S. Mariae in Bethlehem. Hanc conditionem libenteracceptavit, ct hora constituta convenerunt in ecclesia, soluscum sola. Cumque mulier videret, quod de ecclesia sibi curanon esset, ut in ea contineret sibi, dixit, hic tibi non parebo,camus in specum nativitatis Dei tui, ibi est obscurum etsecretum ,• qui statim cum muliere descendit, et posuit semulier super praesepe Domini, sedens; quam cum ille infe-staret, surrexit mulier, et sessum accepit super lapidem inloco sanctissimae nativitatis Domini et Christiano dixit: ecceChristiane, hic Deus tuus de Virgine natus est, si potes hicinecum cubare, (B) accede huc. Ille vero desperatus etexeeratus intrepide accessit nihil de loco curans. Quod cer-nens mulier facinus abhorruit, ct Christianum illum indignataa Se rejecit; vade, inquit, scelestissime Christiane, et scias,nefas hoc nequaquam impunitum transire. Et hoc dicto au-fugit mulier, et primo Bethlehem ingressa cum clamoribus etfletu sibi facta cunctis recitavit, Christianis improperans ctSarraccnos ad ulciscendum animans et inducens. Et ex hocfacta fuit mulier illa quasi prophetissa inter Sarraccnos, prae-dicens eis, nullam esse amplius virtutem in Christianis, ct