Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
465
Einzelbild herunterladen
 

A

4(55

De loco nativitatis Christi, qualis fuerit et sit liotlie.

Nativitatis dominicae tocus non erat in oppido, sed ad-haerebat civitatis muro in declivio ad partem aquilonaremoppidi, sicut hodie patet. De hoc dulcissimo loco delectat meloqui, sicut et delectatus fui in eo morari, et volo dicere,qualis locus ille fucri.t

I. Ante Christi, adventum tempore judicum, prophetarum,et regum Judae.

II. In nativitate Christi, quo Maria Christum in ea genuit,qualis fuerit.

III. Post lialiv. Christi, quo Judaeorum malitia etiam inipsum locum desaeviit.

IV. Tempore Helenae, quae locum gloria et honore pluri-mum illustravit.

V. Tempore S. Jeronymi, qui sanctitate et miraculis ibiclaruit.

VI. Tempore perversorum et malorum Christianorum, quiloca profanaverunt.

VII. Tempore Sarracenorum, qui ipsum paene in nihilumredegerunt, et in hodiernum statum miserum deduxerunt.

Quantum ad primum, qualis locus nativitatis Christi fueritante adventum Domini, sciendum, quod Salmon, filius Naasson,accepit in uxorem Raab, meretricem de Jericho, et erat illeSalmon unus de praecipuis principibus populi Israel, quandotransito Jordane expugnabant terram. Hic cum Raab uxorepossedit Bethlehem, et erat domus castelli. Aedificavit autemad murum sibi grandem habitationem, ita, quod non erat suahabitatio moenibus oppidi inclusa, sed per se firmata, sicutetiam in partibus nostris domini civitatum habent seclusashabitationes ad murum harentes. Porro ipsa habitatio fuitfundata super petras, et ibi erat petra cava (B) habens specumaptum ad ponendum in eum res, quae calorem sustinere nonpossunt, sicut cellarium, et quando erant magni calores, dor-miebant in eo homines, et puerperae in eo pariebant, undeRaab genuit in eo Boas, qui post mortem patris sui factusfuit judex totius populi Israel et dominus in Bethlehem, et

30