462
sumsimus, ct post prandium ad quiescendum nos locavimus.Praeterita nocte vigilavimus ad praesepe Domini, ct futuranocte iterum vigilaturi eramus ad sanctissimi Domini monu-mentum. Sequitur
Descriptio Bethlehem.
Bclhlchemitana peregrinatione praemissa restat nunc locumipsum describere: et primo civitatem, secundo locum nativitatisDomini describam.
Bethlehem antiqua civitas olim quoddam nomen habuit,quod Scriptura non (Ii) expressit, non enim invenio, quonomine vocaretur, antequam diceretur Ephrata. Dicta autemfuit Ephrata ab uxore Caleb, quae ibi est sepulta, quae hocnomen habuit, ut dicit Mr. in Spec hist. Hanc autem Ephratam,uxorem Caleb, dicunt fuisse Mariam, sororem Moysis, quae,antequam lepra percuteretur, dicebatur Maria, sed post lepraeinfectionem et sanationem dicta fuit Ephrata, et mortua est etsepulta in deserto Sin, ut habetur Num. 20., quam posteacxtumulavit Caleb, eamque in Bethlehem, quae nondum sicdicebatur, sepelivit, et nomen ejus civitati attribuit, Ephrataconnuncupans. Quod autem illa Ephrata fuerit uxor Caleb,omnes tenent, sed quod eadem fuerit soror Moysis, multicontradicunt, ut habet Nicol. de Lyra super 1 Paral. 2., ubiin textu manifeste habetur, Ephrata fuisse uxorem Caleb.S. Jeronymus tenet, quod Ephrata fuerit soror Moysi. Undedicit in Epistola ad Principiam virginem: Maria soror Moysisvictorias Domini canit, et Bethlehem nostram atque Ephratamstirpe nominis sui signat in posteros. Multis ergo aunis dictafuit haec civitas benedicta Ephrata, usque post famem ortamin diebus Elimelech, post quam tanta fuit ibi abundantia, quodnominata fuit Bethlehem, i. e. domus panis. De ista fame etabundantia sequenti habetur Ruth per totum. Beth enim inHebraeo dicitur domus, et lechem panis. Inde Bethlechemdomus panis. Ubi notandum, quod nomina civitatum ct villa-rum terrae sanctae ut in plurimum incipiunt a Beth, quamsyllabam sequitur alia, significans aliquam loci proprietatem.Sicut hic Bethlechem domus panis, propter abundantiam