Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
454
Einzelbild herunterladen
 

454

De loco, ubi erravit in via Joseph cum Maria et puero.

Finitis Missis statim ascendimus asinos ct de monteBethlehem in vallem descendimus, ut visitaremus ecclesiamGloria in excelsis, ubi pastores vigilabant in hora nativitatisDomini. In ipso autem descensu venimus ad capellam quan-dam profanatam et semiruptam , quae in memoriam subjectaerei gestae est in loco illo fundata. Dicunt enim, quod dumJosephus ex angeli jussione admonitus fuit per somnium, utfugeret cum matre et filio in Egyptum, ut habetur Matth. 2,surrexit, et festinavit fugere de Bethlehem, et hic descenditcontra vallem, volens per vallem descendere in Sodomam, etinde ascendere, et trans Jordanem proficisci per viam, perquam filii Israel intraverunt terram, quia ignoravit compen-diosiorem viam esse in Egyptum, cum numquam prius Egyptumviderit. Dum autem huc venisset in locum capellae, occurritei angelus, et viam ad Hebron ei monstravit, et de Hebronin Gazam, et ita per oram maris magni eum in Egyptumdirexit. In illo ergo loco oratione fusa indulgentias recepi-mus (j-J. Acceptis autem indulgentiis, cum parum ab hocloco descendissemus, venimus ad ruinas murorum in clivo,ubi etiam quondam capellam stetisse comprehendimus in hujusrei memoriam. Cum enim angelus a pastoribus recessisset, etilli in via essent, ut ascenderent in Bethlehem ad videndumpuerum natum, in ipso ascensu fluctuare coeperunt, gravisenim cordibus eorum se ingerebat angustia, et torquebanturhaesitatione mirabili spiritus eorum, ne visio, quam viderant,seductio et illusio essent, et ita aliquod periculum nescientesincurrerent. Cumque super his in hoc loco stantes conferrent,et Dominum deprecarentur, ecce angelus Domini affuit, eos-que de rei veritate certificat. Qui procidentes gratias egerunt,et festinantiores ascenderunt. In hoc ergo loco etiam gratiasegimus et indulgentias recepimus et progressi sumus (tf-)