jam inchoandum esse cunctis indicavi, hortans, et obsecranseos, Deum precibus pulsare pro salubri mea reductione, etnunc in praesentiarum canium dominicae resurrectionis, quemvulgus cantare solet, cum carmine marinae peregrinationismccum in jubilo decantare. Quo dicto alta voce incepi :(Sljrift tfl erjiaitben :c. Finito illo versu rursum intonavi;©otteb Stamen faprat wtv fetrter ©nabcit tc. Omnis autempopulus cantans prosequebatur a me inchoata magnis etjucundis vocibus, et repetitis vicibus. Nec defuerunt ibilacrymae (11 A) et singultus pro cantu eructantes. Multienim utriusque sexus sollicitabantur et turbabantur timentes,sicut et ego ipse timui, meam in tantis periculis exstinctionem.Finito cantu, et impenso cis beneficio absolutionis generalisDeo eos commendavi, et signo crucis muniens valefeci etdescendi.
Die autem decima quarta aprilis, mane, benedictioneitinerantium accepta, deosculatis et complexis fratribus ascen-dimus equos, reverendus Magister Ludwicus et ego, cumfamulo civitatis TJImensis, et venimus in Memmingen, ibiquejuxta condictum inveni Dominum Pupillum (Apollinarem) deLapide cum Georio filio suo, et cum multis armigeris. Etstatim altera die, mane, aptavimus nos ad recessum, et nobilisjuvenis valefecit patri et omnibus famulis suis, cquumqueascendit, non absque moerore et metu. Sed et ego in amplexusobservantissimi et dilectissimi patris mei rui, licentiam ab eopetens et paternam benedictionem, non sine gravi tristitiaet dolore. Testes erant exuberantes lacrymae et singultusutriusque. Nec mirum. Divisio enim violenta filii a patre,amici veri ab amico sincero, naturae molesta est. Ultimaautem dulcissimi patris mei monita inter amplexus et singultussonabant, ut sui memor in locis sanctis essem, et statummeum de mari, si nuncius occurreret, scriptis renunciarcm,et citius redire satagerem. Et ita moerens a me recessit,Ulmam cum famulo revertens ad filios suos, confratres meos.Post recessum patris gravis et quasi intolerabilis tentatio meapprehendit, nam delectabilis fervor, quo hactenus aestuaveram,videndi Jerusalem et loca sancta, penitus in me exstinctusest, et taeduit me itineris, et ipsa peregrinatio, quae dulcis