Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
21
Einzelbild herunterladen
 

21

Quinto. Malos et gentem peccatrinum cemquam diutiusiu ea morari sustinuit, sed mox completis iniquitatibus ignominioseejecit. Quod legenti scripturas notum est, usque ad modernatempora. Nec putet quis, gentem illam, quae nunc eampossidet, diu mansuram, quia et ipsi Sarraceni desperate.(SA)suam exspectant expulsionem.

Sexto. In hac terra ante incarnationem solum templumhabere voluit, et in eo solum sacrificia acceptare. Nec erattemplum aut sacrificium in mundo sibi placens, nisi in hacterra factum.

Septimo. Familiarius se Deus habuit ad hujus terrae

habitatores, quam ad quoscumque alios, ibique frequentiusangelos apparere permisit.

Octavo. In illa terra miracula, signa, et prodigia fecittoto orbe stupenda, magis quam in quacumque parte mundi.

Nono. Iu hac Deus prophetas, patriarchas, sacerdotes, etreges per se ipsum posuit et ordinavit.

Decimo, In hac terra voluit incarnari, matrem sibi

dignissimam condere, ex virgine nasci, circumcidi, baptizari,conversari, discipulos eligere, praedicare, miracula facere,sacramenta instituere, pati, crucifigi, et mori, sepeliri, resurgere,hinc in coelum ascendere, hic spiritum Sanctum apostolismittere, ut ab hinc totus mundus sciret suam salutem effluxisse.

Undecimo. Curiam et Consistorium suum ac tribunal inhac sibi dilecta terra collocavit, ibique judicio disceptabit iufine mundi cum omnibus filiis hominum.

Duodecimo. Deus terram illam singularissime illustravit , ita,quod omnia, quae in ea sunt, sint alicujus magni mysterii signi-ficativa, quod non est in aliis terris. Tota enim terra illa est doc-trinalis. Nam situs ejus, civitates, villae, castra, domus, montes,colles, campi, valles, maria, flumina, fontes, cisternae, aquae,siccitates, arida, petrae, lapides, aspera et plana, deserta etculta, viae et invia, horti, arbores, nomina locorum, omniasunt mysteriis plena, et divina quaedam in se continentsacramenta, quae vel sunt de mysteriis divinis, vel de moribushumanis.

Ex his duodecim signis patet, quod Deus prae omnibusmundi terris hanc singulariter dilexit, Ex quibus merito