9
Incipit pars prima,
Scilicet prooemium in Evagatorium F. F. F.
De commendatione terrae sanctae et peregrinationis.
EVAGARI incipiam post greges sodalium tuarum. Egredereet abi post vestigia gregum, et pasce lioedos tuos juxtatabernacula pastorum. Ita habetur paucis interpositis, canti-corum 1. Capitulo. Verba optime congruunt ad commendationemsacrae peregrinationis Jerosolymitanae, quae ad Dei laudemsuscepta noscitur esse actus nobilissimae virtutis, quam sanctiLATRIAM nominant.
Porro ad perfectum virtutis actum exiguntur sex conditiones,quae in verbis propositis continentur. Scilicet propositum bonioperis; Desiderium ordinatum opus inchoandi; Libertas velfacultas agendi; Aggressus operationis; Modus debitus faciendi;Consummatio et perfectio actus virtuosi. Haec sex concurruntad virtuosam peregrinationem, et continentur in praemissisverbis.
I.) Enim peregrinus terrae sanctae debet habere, et oportetut habeat, propositum peregrinandi, ut dicere possit:Christo, propter quem concepi tale propositum, incipiamevagari.
II.) Debet habere ordinatum desiderium peregrinationeminchoandi, ad quod infert: Post greges sodalium tuarum.
III. ) Habere peregrinum oportet Libertatem et facultatem
peregrinandi, (4 A) ut sibi dicatur: Egredere.
IV. ) Debet peregrinus aggredi ipsam peregrinationem, cum
sibi dicitur: et abi.
V.) Habere debet modum debitum exequendi peregrinationem,ut peregrinetur: post vestigia gregum,
VI.) Perficiat et consummet ipsam peregrinationem, ut diligenterimpleat hoc, quod ei imperatur, cum dicitur: Et pascehoedos tuos juxta tabernacula pastorum. Quod autemvirtuosa peregrinatio ab his sex dependeat, patet discur-rendo per singula.
Quantum igitur ad primum, manifestum est, quod deside-rium quidem videndi civitatem sanctam Jerusalem et alia loca