Druckschrift 
Num dogma catholicum est, matrimonii vinculum inter vivos coniuges nullo in casu solvi posse? : dissertatio, ab ordine theologorum catholicorum, in Univ. Vratislaviensi docentium, praemio donato
Entstehung
Seite
28
Einzelbild herunterladen
 

28

§ 4 *

Sanctorum patrum classis altera.

Ast aliter visum est aliis; contrariumenim docent ex sanctis patribus aliisque vi-ris illustribus sequentes:

1. Ex saec. ii. Tertullianus, qui Lib. IV.c. 34. (edit. Paris 1566. p. 449) adversus Mar -donem, objicienti Marcioni: Christum con-trarium esse Mosi, quiprohibibuit divortium,quod ille concesserat, respondit verbis his :,,Dico enim illum conditionaliter nunc fe-cisse divortii prohibitionem, si ideo quis di-mittat uxorem, ut aliam ducat. Qui dimi-serit, inquit, uxorem et aliam duxerit, ae-que adulter est 3 ex eadem utique causa, qualicet dimitti, ut alia ducatur. Ita si condi-tionaliter prohibuit dimittere uxorem, nonin totum prohibuit. In mente igitur Tertul-lianiChi istus divortium absolute non sustulit,

2. Qrigencs quidem nuptias postj legiti-mum divortium improbat (Tract. in Matth,opp Tom.lll. ed.Paris 1740. p. 647. n. 24.)ab aliis tamen eas admissas fuisse declarateodem 1 . c. Ast claram illius mentem hacde re offert nobis pag. 648 1. c. ubi expresselegimus: ,, Servator noster haud quaquamconnubii solvendi propter ullum aliud flagi -tium facultatem concedit , quam ab solamfornicationem in uxore deprehensam.