6r
Conclusio.
Si jam, quae hactenus per integram dis-certationem attuli, breviter resumantur, pro-num erit concludere: non esse dogma catho-licum, matrimonii vinculum nullo in casuvivente utroque conjuge dissolvi posse. Xamad essentiam dogmatis partinet
a) revelatio divina ex sacrae scripturae co-dicibus vel ex traditione unanimi hau-rienda, atque
b) ecclesiae totius consensu declarata etconfirmata.
Sed in assertione matrimonii indissolu-bilitatem statuente hos dogmatis characteresfrustra quaeres.
Scriptura enim duos excipit casus, inquibus matrimonii vinculum dissolvitur,nempe apud Matthaeum c. V, et XIX. etepist. I. ad Corinth. VII, 15.
Dein traditio , patrum libris fidelissimecustodita, ita divergit, ut plures matrimo-nium omni in casu indissolubile esse affir-ment, alii negent, atque casum apud Matth.V, et XIX. allatum excipiant.