Druckschrift 
2 (1828)
Entstehung
Seite
492
Einzelbild herunterladen
 

sibi subditos capitulariter promulgata pro legitime execu-tis habebuntur, et etiam contra absentes tanquam in con-tumaciam procedi potest.

q. In eodem Capitulo Siegburgi quilibet Pastor siveofficians dabit Do. Decano viaticum videlicet album rota-tum, atque habita praestiti juramenti ratione nihil celabit,sed exacte Do. Decano recitabit, partim, si quid cum suaefidei commissis lollii subnatum, partim vero, si quid cumvicinore Pastore in Religionis negotio dissidii, vel ex doc-trina minus catholica, vel ex vita parum integra protec-tum fuerit, ut medeatur consiliis et tollatur subditorumoffensa et dissidium fraterne componatur.

10. Quivis Pastor et Officians tenetur Interesse Capi-tulo, et si quis non eomparuerit, etiam non excusatus,mulctabitur poena pecuniaria, dabitque justi ponderis au-reum. Si vero fuerit legitime excusatus, nihilominusdahit mensae expensas, et Decano viaticum, quae pernuntium exigere, Camerarii est, et placabit Pastor absens.

11. Pastor aut perpetuus Officians noviler intrans ca-pitulum examine jam praemisso, ac juramento solito etconsueto praestito, dabit Dmo Decano quatuor marcas ro-tatas et Camerariis duas, ac confratribus quartale vini,cujus pretium in commune Symboli levamem convertetur.Quod si solutionem debiti supra memorati aequo diutiusprotraxerit, ad proximum capituli diem duplum solvet,idque sine tergiversatione. Si quis vero se subduxeritet juramentum infra anni spatium praestare neglexerit,aurei floreni poena mulctabitur. Si contigerit, Dm. De-canum, aut Camerarios in diversis capituli negotiis fa-cere expensas, Pastores et Officiantes relevabunt eos, prosua quisque portione.

12. Sacrum oleum et chrisma consecratum Decanussuis sumtibus illud in. Ecclesia Siegburgensi disponet, etadministrabit per se aut alinm, cui comiserit, ut sui De-canatus Pastoribus justa pro mercede communicetur, porronumerabit illi quaelibet ecclesia quatuor albos aut sex