Druckschrift 
2 (1828)
Entstehung
Seite
493
Einzelbild herunterladen
 

403

rotatos; si autem quis omiserit, duos justi ponderis au-reos numerabit Domo Decano et suis dividendos,

13. Decanus ad suorum Pastorum exequias vocabitur,summumque decantabit sacrum, et oblata levabit, et ha-bebit pro praesentiis justi ponderis aureum. Si autemvocatus non fuerit, nihilominus jura persolventur; exc-cutores vero solemniis exquiarum expletis defuncti Pasto-ris testamentum Dmo Decano exhibere non intermittent;cujus et copiam eidem exhibebunt continuo, ex quo, siquid ad Dei cultum, aut pauperum eleemosynas erogan-dum intellexerit, ejus sedulo rationem habeat, ne quid-quam quod juris praetermittatur.

14. Quandoquidem passim videmus, nonnullos Pastoressen Officiantes minus catholice, vel admodum indoctedeclamare, et maximo cum offendiculo rem divinam per-agere, fuerit e re nostri liujus Decanalus, ne quis addocendum aut celebrandum involet, nisi prius se examiniDmi Decani subjecerit, ut cum illaesa Dmi Decani con-scientia id factum esse intelligatur.

15. Porro aegre admittendi sunt, quos vel effraniscarnis licentia e coenobiorum septis, vel singularis auda-cia inducendi theatrum protrusit, imo vix ferendi sunt,nisi literis fide dignis doceant, tum justam docendi cau-sam, tum et Ordinarii consensum.

t6. Cum vestis, ut ille inquit, aliquando faciat virum^sitque non infrequenter exferior habitus animi interio-ris index, perpetuo decet viros graves, maxime sacerdotesmoderatus vestium ornatus. Orditnrus igitur sacerdos ae-dem sacram, fuerit non indecorum tunica ad talos usqueprotendente uti, iter vero ingressurus, pallio, genua ho-nestius contegente.

17. Ad haec cum capitis tonsura, quae sacerdotisverticem occupat, terrenarum rerum significat victorem,irreligiosum fuerit coelestis dispensatorem ministerii, hoc,quidquid est, symboli erubescere; delinquens Dmi Decanisententiam exspectabit.