Druckschrift 
2 (1828)
Entstehung
Seite
491
Einzelbild herunterladen
 

491

3. Decimus suos in officio continebit, et singulorumexcessus corriget, porro contra delinquentes procedet,juxta Capituli consuetudinem, monendo, si res postulet,etiam ad Carceres usque, in quo haerebunt ad justam De-cani absolutionem, si vero fuerit casus specialis, reser-vatus Rmo aut Arehidiacono , conquiescet Decanus.

4. Caeterum ecclesiastici judicis sit, pro delicti qua-litate poenas exigere, ita, ut nulli non a peccandi libidinedeterreantur, erit et Decani suorum vitia non solum ex-communicatione, verum etiam mulctu pecuniaria punire,prout delinquentium exposcit indoles.

5. Pastores et Officiantes exhibebunt honorem et re-verentiam suo Decano, tanquam superiori post Em. Arehi-diaconum, vel hujus loco deputatum et admissum. INII,quod intclligendum de investitura, quae praecedere debet.

6 . Decanus Sicgburgensis habebit superiorem locuminter omnes Decanos Christianituin dioecesis Coloniensispost Praelatos in Capitulo generali et in mensa, et auditaibidem suis pastoribus communicabit,

7 . Feriis quartis post Dominicam «Cantate» servabiturCapitulum Siegburgi, in quo talis servabitur ordo: Deca-nus incipit flexis genibus: «Veni Scte Spiritus» etc., quorite cum collecta linito curabit per se vel per alium Ora-tionem publice licet exiguam pro temporis ratione velpersonarum qualitate compositam recitari. Hoc enimmodo poterunt per Dei gratiam et refractarii ad resipis-centiam invitari et officii sacerdotalis maxime memores invirtutum palaestra confirmari. His igitur peractis aut De-canus, aut Camerarii pronuntiabunt mandata in CapituloColoniae promulgata, quibus auditis recitabitur ex moreStatutorum codex; eruntque praesentes omnes pastores,sive officiantes in capitulo et in mensa.

8 . Mandata sive Synodalia, sive judicis ordinarii perDecanum aut Camerarios in Capitulo exhibita legitime-que exeeuta contra Pastores justi roboris censentur. Si-militer quoque uiiwduU ipsius £)gcuui contra Pastores