12
«J* &0 -stj*
nomini et famae adiunctam esse, ex supra dictis recordamini : probe me-mores , veram doctrinam, ac solidam sine rerum hic traditarum scien-tia contingere nemini posse : veram autem consequi malle debetis.
En Vobis rationem , quam in enarrando adhibere constitui.Primo , quoties vitii alicuius suspicio orta fuerit, de eiusmodi lo-corum vel sanitate , vel corruptelis recte auditores sententiam ferreassuefaciam , quantum in ea re sine Cod. MS. praesidiis tentare, autprogredi datur. Deinde verba amplectar, loquendique formulas , in-terpretaturus e sermonis Graeci ingenio , in auxilium vocata rerumEcclesiasticarum , omniumque, quae in interpretando valent, scien-tia. Cum porro scriptores hi , quos in manibus habemus, saepe pen-deant ex antiquioribus , e Platone omnium maxime , quorum sen-tentias , et verba etiam haud infrequenter plus minus aperte refe-runt; cumque horum fontium duplex genus sit, sacrum alterum,alterum profanum : in vtroque , quamquam ex illo pleraque iam oc-cupata doctorum editorum studio sunt , ita versabor , vt indagare eaipsa loca studeam , atque proferre , quae vel expressisse illi , vel inanimo scribentes habuisse videantur. Qua ex comparatione , praeteriucunditatem , quam haud levem parit, et ingenii agitationem , re-dundant quaedam haud spernenda ad ipsam eruditionis summam.Nam et criseos tam in archetypo, quam ectypo cum profectu exercen-dae facultatem affert: et aditum praefacit ad sensus reperiendos, pari-ter vtrobique : et imitandi rationem illustrat, redditque paratiorem.Postremo Nostros subinde iubebo de ipsarum rerum, quae tractentur,natura et pretio statuere , quam recte , acute , venuste , pie deniquequidque dictum factumue esse arbitrentur , itemque , in qua vel do-ctrinae , vel vitae humanae parte vsus earum aliquis esse possit. Scioillud , quod suscipiam , quantum sit : sed idem quoque scio , essemihi provisa , quae me sperem aequis esse rerum arbitris probatu-rum ; si nihil aliud , at studium quidem certe meditandi et quaerendisingulare , et si nihilominus quibusdam in locis aquam mihihaerere sensero , id ipsum fatendi , doctioresquemagistros laudandi, ingenuitatem.