Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Seite
5
Einzelbild herunterladen
 

5

Nachdem Waldin kurz über die im Titel genannte Fragegesprochen hat, fährt er fort :

Redeo ad finem huius programmatis primarium. ApudOrdinem nostrum nomen professus est

VIR PRAENOBILISSIMVS AC DOCTISSIMVS

10. CHRISTIAN. BANG

S. S. THEOL. CANDIDAT.

ab eoque, postquamiuraciuis academici nactusest, summos in phi-losophia honores petiit. Natus est a. C. cloloccxxxvi Allen-dorfii ad Lumdam , patre io. andrea , qui in ludo eiusdem locirectoris munere fungebatur , matre MARIA iacobaea SOLDANIA,filia PHILIPPI IACOBI , in agro Ziegenhainensi per complures an-nos sacerdotis. Patrem mature amisit, cum vix quinquennisesset. Cura itaque educandi partim intra matris tutelam substi-tit , partim reuoluta est ad eum , quem diximus , auum mater-num : cuius domus orbitati eius per quadriennium ampliusperfugium praebuit. Hoc quoque mortuo , datus est in disci-plinam M. io. Daniel, mülleri , qui tum ludum in patrio oppi-do regebat, nunc vero ibidem sacerdotis munus magna cumdiligentiae sanctitatisque laude sustinet, viri multis ingenii mo-numentis clari, bonisque omnibus valde probati : a quo litte-rarum puerilium tirocinia , et qualemcunque philosophiae gu-stum accepit.

Cum iam annum ageret decimum sextum cIoIoccLii HalamMagdeburgicam missus est , agente in primis sumtusque confe-rente , viro plurimum reuerendo , eodemque auunculo carissimoChrist. Christoph, soldan , qui sacra in coenobio Hainensicum maxime facit, in scholam, quae in Orphanotrophaeo pau-pertati , bonae mentis sorori, piarum mentium liberalitate ape-ritur. Qua ex schola si nihil aliud , hunc certe litterarum hu-maniorum amorem, pietatisque aduersus Deum incorruptumsensum deportauit.

)( 3

Anno