Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Seite
24
Einzelbild herunterladen
 

24

■ 4 * fl-o -#}►

idoneam esse dicunt. Vera ratio est, quod, cum Spiri-tus diuinus semel linguam Hebraicam velut consecrasset,quae agenti quidem cum Iudaeis tum etiam necessariaerat; nulla necessitas cogebat id de integro in Graeca ma-chinari. Monet videlicet tritissimum sermonibus prouer-bium, quod per pauca fieri possit, non per plura debere :quid? quod frequentes Philosophorum cathedrae cla-ment , sapientiae diuinae proprium esse, semper viamsequi breuissimam : mittimus , quae hac nostra aetate,de lege Parsimoniae, quam vocant, quae rerum omnium,intelligibilium corporearumque naturam complectere-tur , cuiusque ea vis esset , vt actio semper minimapraeferretur, a nonnullis Philosophis, iisque insignibus adfamam, disputata sunt.

§. XX.

Sed proptereane stilus hic est barbarus , aut haecnostra disputatio eo spectat, vt a N. T. lectione hominesdeterreantur. Impii quidem sit, id serio animum indu-cere , nedum conari. Fuerunt tamen eiusmodi, vtinamnunc quoque non essent! male delicati, an furiosi ho-mines, qui non ipsi solum hanc lectionem fastidirent, nescilicet ab ea sordium traherent aliquid, sed et aliorum demanibus excutiendam putarent. Tale fuit ingenium Po-litiani, linguae Latinae elegantia celebrati, qui teste Mor-naeo de Veritate Rei. Christ. C. XXVII. prae scriptura-rum lectione disquisiuerit potius Vergilius, an Virgilius,primus, an preimus legendum ? aut carmen aliquod Grae-cum in laudem Cupidinis et Veneris -- composuerit. Qui-bus idem artibus plausum auditorum parare studuerit,commemorauit menckenivs in Program, de Applausu Eru-ditorum. Atque hic inter Italos inauspicatissimi laboris so-cios habuit alios, in primis de illa familia, qui se Cicero-

nianos