Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Seite
12
Einzelbild herunterladen
 

12

♦

tatem imaginantur. Colligeretur saltem inde aliquisapud Iudaeos Galilaeos Graeci sermonis vsus, qui perse etiam improbabilis haud est : sed quisnam proptereaexquisitam Graece scribendi rationem, quam sciunt ha-rum rerum bene periti non, nisi assiduitate legendi prae-stantissimos quosque auctores, exercitationisque pertina-cia comparari, illis concedat ? Martialis saeculo Romaeetiam vulgo mulierculae Graece loquebantur ; at cui pro-pter eam rem suspicari in mentem veniat, qui illas audie-rit, sermonem inter se in circulis conferentes, eum sibiXenophontis, aut Luciani politissimos dialogos recitarivisum esse ?

§. IX.

Cum igitur Apostoli non minus, quam reliqui NouiTestamenti auctores inter eos, qui ita et sentirent, et ve-ro facerent, versarentur, nec, quod quidem constet, an-te Magistri sui ex his terris abitum, pedem longe vn-quam a finibus patriae protulissent, vitae item genus se-quuti essent id, quod ab eloquentiae studiis, praesertimlingua peregrina, plane abhorreret : mirandumne, sinec polite eleganterque scribendi Graecorum rationis sa-tis periti fuerunt? Minus etiam hoc mirum videbitur, sicrebrior V. T. versionis, quam Alexandrinam cum Edi-toribus Anglicanis appellare licet, apud Apostolos, vsuscognitus ponderatusque fuerit. Hoc enim fere constat,Sriptores diuinos, quae V. T. loca laudarent, ea ex He-braica lingua subinde non ab ipsis expressa esse, sed adillius versionis mentem, etiam ex tempore cum dicerent,posita. Quod familiaritatem ante cum illa contractam indi-care, palam est.

Si cui illud forte minus arridet; sunt enim virieruditissimi , quibus secus de hac re videatur : simi-

litu-