y-W. +&-
■
25
voce frueretur, semper tamen studio, voluntate et sermonenomen suum inter disciplinae Tuae alumnos professus est.Quod quidem si quis alius juste vereque faciebat. Ita enim Teex scriptis tuis amplectebatur, ita in oculis ferebat, ita Tuisvestigiis insistebat, ut haud sciam an nemo umquam tam ger-manus Tui discipulus ex schola Tua prodierit. Itaque ego,cum primum animum ad Graecas Latinasque literas adjicerem,ad ejus me amicitiam applicavi, ut ab eo qui in isto venustiorisantiquitatis itinere longius progressus esset, lumen mihi accen-derem. Nec me fefellit ista spes. Nam cum scripta mihi Tuacognoscenda dedit, tum eorum praeceptis magna me errorum,quos in isto genere conceperam, copia purgavit, tum monendocavendoque effecit ut his vestigiis ad accuratam elegantemqueharum literarum rationem progrederer. Sed Bangius cum suasrationes ad Academicam vitam composuisset, Marburgi gradumMagisterii capessivit scripta dissertatione de Stilo N. Test,in qua doctrina ejus eo magis eluxit, quod, cum in loco necnovo et ita tractato, ut ejus diligentiae omnia ab aliis praeceptaviderentur, versaretur, ita copiose eleganterque disputavit, utpartim nova quaedam adferret, partim vetera in nova luceponeret exquisitoque orationis cultu ornaret. Neque tamen inscholas quas omnino in Graecum aliquem scriptorem habitu-rum se profiteretur, quemquam fere allicere potuit. Quod indefactum quod vel Klotzius de ejus libello inique pronuntiasset,vel quod ii quos tum auctores ducesque sequebatur juvenumgrex huic studiorum generi non faverent, vel quod ipse, quisemper oü Soxstv aXk’ sTvat eßoükTo, adulari nec vellet nec posset.Nam quod Lutheranae formulae addictus est, id quidem in eaAcademia nil obest. Et pater meus prudentissimus integer-rimusque vir, cum ipsius merito tum mei caussa eum itaamabat, ut per eum quidem nil non praeclari assecutus esset.Ceterum Bangius cum videret ea esse hominum ingenia ut