1360—1375
n. 269—271
87
quatuor (!) marcas hereditarii census iure optinebit et divertet, quo voluerit, salvo hereditario censuisuo iure prioris captionis et salvo Gode, moniali in Vrauendale, sorori Rodardi(!) predicti, usufructuvita sue viginti marcarum coloniensis pagamenti iuxta tenorem suarum literarum singulis annis,quoad vixerit, persolvendarum de domo predicta. Datum anno domini M°CCCLX° feria quintapost conversionem sancti Pauli.
Schreinsbuch 79 (Albani A domo domlcelli) 39 b n. 3.
270. 1371 April 17 (n. 4). Notum sit, quod dominus Iohannes Oyverstoiltz in Viltzegraven,miles, scabinus Coloniensis, et domina Cristina, uxor sua legitima, scripti sunt in cartis schrineidominorum scabinorum, sicut domini scabini Colonienses nobis ofhciatis protestati sunt, ad quatuormarcas hereditarii census communiter currencium, que solvuntur annuatim de domo sita in plateaClipeatorum contigue domui Slye versus Novum forum, prout iacet cum sua area, ante et retro,subtus et superius, ita quod ipsi easdem quatuor marcas hereditarii census iure obtinebunt et di-vertere poterunt, quo voluerint. Anno domini M°CCC°LXX° primo die XVID mensis aprilis.
(n. 5.) Notum sit, quod domina Cristina, relicta quondam domini Iohannis Oyverstoiltz inViltzegraven, scabini, militis, virtute parationis inter eam et quondam dominum Iohannem Oyver-stoiltz, eius maritum predictum, facte prefatas quatuor marcas communiter currencium hereditariicensus, que solvuntur annuatim de domo sita in platea Clipeatorum contigue domui Slye versusNovum forum, prout iacet cum sua area, ante et retro, subtus et superius, donavit et remisit Grete,lilie sue, moniali in Dünewalde, ad eius usufructum, ita quod eadem Greta, quamdiu ipsa vixerit,prefatas quatuor marcas hereditarii census iure obtinebit, et post obitum dicte Grete predicte qua-tuor marce hereditarii census cedent predicto conventui in Dünewalde, ita quod idem conventusprefatas quatuor marcas hereditarii census hereditarie obtinebit pro memoria quondam domini Io-hannis Oyverstoils, eius mariti, et sui ipsius annis singulis peragenda, qui quidcm census solviturunnuatim in festo pasche aut infra quatuor septimanas proxime subsequentes sine capcione, alioquindicta domus cum sua area cedet dicto conventui libere et absolute, salvo predicte Grete suo usu-fructu. Actum ut supra.
(n. 6.) Notum sit, quod predicta domina Cristina, rclicta quondam domini Iohannis Overstoilspredicti, virtute parationis inter eam et dictum maritum eius facte quatuor marcas de octo marcishereditarii census communiter currencium, que solvuntur annuatim de domo vocata ad Rosam sitain platea Clipeatorum, prout iacet cum sua area, donavit et remisit Drude, hlie quondam GerardiQuattermart in Rijngassen, moniali in Dünewalde, ad eius usufructum, quamdiu ipsa vixerit, obti-nendas, et post obitum dicte Drude eedem quatuor marce hereditarii census libere et absolutecedent conventui suo in Dünewalde, ita quod idem conventus prefatas quatuor marcas hereditariicensus in omni iure et capcione, prout solvi debentur, iure obtinebit. Actum ut supra.
Predictus census quatuor marcarum solvetur singulis annis, videlicet due marce in nativitatebeati Iohannis et due marce in festo nativitatis domini vel 1111 septimanis postea sine capcione,alioquin medietas dicte domus libere et absolute dicto conventui cedet, salvo Drude predicte suousufructu.
Schreinsbuch 129 (Petri Clippeorum) 54 b n. 4—6.
271. 1375 Dec. 19. Notum sit, quod Iohannes de Lynpe et Cristina, eius uxor legitima,quandam inter se fecerunt paracionem in hunc modum, quod, quicumque eorum alium supervixeritsine partu legitimo ab ipsis ambobus invicem procreato, quod extunc superstes manus omnemeorum hereditatem, quam habent infra iurisdictionem de Airsburg sitam, iure obtinebit et divertet,quo voluerit, salvo dicte Cristine potestate premissam paracionem mutandi, quando voluerit. Da-tum anno domini M°CCC°LXX quinto feria quarta post festum beate Lucie.
Schreinsbuch 315 (Airsbach Generalis) 87 a I n. 2.