46
n. 159—161
1299 -
159. 1299 Maart 4.
Collacio unius marce, site apud Rochendorp, per Gerardum de Moguncia, sicut inferius estexpressum ^).
In nomine domini amen. Noverint universi presentes et futuri, quod ego magister Lutginus^scolasticus ecclesie sanctorum Apostolorum Coloniensis, cum denariis Gerardi famuli dicti de Mo-guncia bone memorie, qui fuerant XIII marce, et cum XI marcis, quas ego superaddidi de meo,emi erga Cristinam de Rochendorp, relictam quondam Urbani, tres iurnales pratorum sitos in Dir-mersheim et pontem, qui dicitur Steinbrughe, qui dicuntur Lucgere, item VII quartalia terre ara-bilis sita in campo de Rochendorp, et dicitur locus, in quo sita sunt, infra undecim iurnales, quodvulgariter dicitur, binnen den Ey(l)f morgen, que Cristina cum Iohanne, hiio eius, Helewigi et Me-thildi, sororibus, hliabus dicte Cristine, renunciaverunt dictis bonis in presencia scabinorum deLechenich. Et recepit dicta Methildis, filia Cristine antedicte, bona predicta ab ecclesia nostrasanctorum Apostolorum pro annuo censu unius marce denariorum Colonie usualium solvende in.festo beati Remigii vel infra quatuor septimanas sine capcione sequentes. Extunc si non solveritdictum censum, dicta Methildis cadet ab omni iure, quod de dictis bonis habebat vel haberi poteratracione concessionis antedicte, et ecclesia nostra de predictis bonis suam liberam poterit facerevoluntatem. Predicta eciam bona remanebunt indivisa. Preterea quandocumque predicta bonavacare contingent (!) vel ad aliam manum transferri, si remanent inter heredes, cum dimidio censurelevabuntur, si vero ad extraneam manum, cum integro censu relevabuntur, prout hec in cartascabinorum in Lechenich plenius inveniuntur scripta^). Predictus census, videlicet marca superiusexpressa, convertetur ad procuracionem duarum honestarum candelarum, que accendentur in ele-vacione corporis domini ad maius altare in choro domine nostre. Acta sunt hec anno dominiM°CC° nonagesimo octavo circa carnisprivium.
Geistl. Abteil. 16 (Liber rubeus von S. Aposteln) 38 a n. 129.
160. 1299 Maart 23. Iohannes van Durwegen laat zich in opdracht van den Scholasticusmagister Lutginus van S. Apostolorum en van diens zuster Aleidis in het beziet stellen van tweederden van de helft van het huis Ad Bolgonem in de Straatsburgerstraat tegenover het huis deZak. Bertolf, Schout van Gore, wedersprecht hene recht, doch wordt den 1. April 1299 in hetongelijk gestelt.
Schreinsbuch 451 I (Scabinorum Generalis) 3 b n. 70, 71.
161. 1299 Oct. 31. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod Henricus dictus de Linnepeemit sibi erga Elizabet, relictam quondam Frederici dicti Schetere, domum et aream sitarn in Vialapidea, que vocatur ad Draconem, excepta una decima parte eiusdem domus, item emit sibi do-mum et aream sitam in Lapidea via iuxta domum, que vocatur ad Draconem, versus cippum, ex-cepta una decima parte eiusdem domus, ante et retro, subtus et superius, prout ibi iacent, et sicutin sua habebat proprietate, ita quod ipse dictam hereditatem iure optinebit, salvo censu hereditarioomnibus illis, qui eum in dicta hereditate dinoscuntur habere. Datum anno domini M°CC°XC nonoin vigilia Omnium sanctorum.
Schreinskarte 22 (Martin Portae Martis) 51 a n. 548.