sanguineus, sed de fructibus dictorum bonorum seu vicarie [nedicte idem Hermannus nichil per-eipiet, nisi presbiter fuerit et possit eam deservire. Et voio, quod debita mea omnia et omnesexpense funeris mei ante omnia de fructibus bonorum apud Crele integraliter persolvantur, quibuspersolutis volo, quod fructus dictorum bonorum de uno anno integro in usus pauperum pro animemee remedio per meos manuddeies distribuantur, et sic deinceps dicti fructus per eosdem manu-iideles colligantur convertendi de consilio et adiutorio fratrum meorum in meiioracionem dictevicarie, quousque dictus Hermannus promotus fuerit in sacerdotem. Item domum meam et curiamciaustralem lego magistro Lutgino, meo consanguineo et concanonico, pro viginti quatuor marcissterlingorum redimendam, et istos denarios volo, quod ipse Lutginus persolvat a die obitus meiinfra annum, et si predictam pecuniam infra predictum tempus non persolverit, volo, quod dictadomus et curia per alios manuddeies meos vendatur plus offerend. Cum quibus viginti quatuormarcis sterlingorum et cum denariis provenientibus de duobus annis gracie, que michi competuntde prebenda mea, deductis sex marcis, quas habebunt domini nostri pro duobus maldris tritici,volo, quod etnantur certi et annui redditus in perpetuum per Symonem, fratrem meum, de consilioet adiutorio Ehilippi et Alberti, fratrum meorum, et meorum manuddelium ad usus alterius sacer-dotis seu vicarii, qui sacerdos seu vicarius similiter sit bone vite et bone fame, et volo, quod istesacerdos sive vicarius habeat, et predicte vicarie in perpetuum cedant et eidem sint annexe domusmee, que site sunt ex opposito vici, qui dicitur Printgasse, item domus mea, que sita est anteclaustrum et appellatur Avestois. Et volo, quod iste sacerdos sive vicarius celebret missamj*prodefunctis, quando domini sollempniter celebrant pro defunctis in choro, ita quod per istum vicariumsint exempti seu supportati domini sacerdotes de secunda ebdomada, quam solebant facere, et volo,quod istam vicariam primus habeat lohannes, filius Symonis, fratris mei predicti, sed de fructibusdicte vicarie ipse lohannes nichil percipiet, nisi sacerdos .fuerit et eam possit deservire, et volo,quod predicti fructus colligantur et per consilium et auxilium fratrum meorum predictorum etmeorum manutidelium in meiioracionem dicte vicarie convertantur, quousque dictus lohannes factusfuerit sacerdos. Et volo quocienscumque dictas vicarias post Hermannum et Iohannem predictosvacare contigerit, magister Lutginus, meus consanguineus et concanonicus, quamdiu ipse vixerit,a tempore vacacionis infra quindecim dies ipsas conferat aliis sacerdotibus vel aliis in etate habi-libus in sacerdotes promovendis qui sint bone vite et bone fame. Et volo, quod si ipse infraquindecim dies predictos ipsas non contulerit, extunc capitulum nostrum sanctorum Apostolorumipsas conferat sacerdotibus bone vite et bone fame. Item volo, quod post mortem magistri Lutginipredicti ipsum capitulum eas conferat, ut est predictum, ita tarnen, quod pro huiusmodi collacionefacienda non vocentur absentes, sed illi, qui presentes sunt, habeant potestatem ipsas conferendi.Item volo, quod si de parentela mea aliquis veniat sacerdos idoneus vel clericus habilis in breviin sacerdotem promovendus et aliqua(m) de predictis vicariis infra quindecim dies post earum vacacionem requisierit, quod eidem non denegetur, immo sine omni contradictione eidem conferaturvolens nichilominus et ordinans, quod iidem vicarii et eorum successores pro tempore existentessint Sub cohercione et disciplina decani ecclesie sanctorum Apostolorum memorate.
In cuius rei testimonium huiusmodi meo testamento voluntate seu ordinacione per me com-plicata et clausa et sigillo meo signata sigilla predictorum manuhdelium meorum presentibusapponi rogavi.
Nos igitur magister lohannes cantor, Gerlacus de Rense et magister Lutginus protestamur,quod rogati sigilla nostra apposuimus huic scripto.
Actum anno domini M°C(RLXXV° mense iulio.
In cuius rei testimonium sigillum nostrum duximus presentibus apponendum.
Actum anno domini predicto XIII. kalendas marcii.
Geistl. Abteil. 1b (Liber rubeus von S. Aposteln) 34 a, b n. 121.