Druckschrift 
3 (1927) De schrijnsoorkonden van Keulen
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen
 

H

n. 3741

vóór 1232

37. vóór 1232. Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Hartlivus, filius Ditmari de Lin-nefe, comparavit sibi dimidietatem domus et aree site in platea lapidea retro domum Godefridiblii Remigii versus domum Friderici erga Iohannem et uxorem eius Elisabeth, ubicumque eis inparticione acciderit, et sicut ipsi in sua propria possessione habebant, ita quod officiales predictoHartlivo iure obtinebunt.

Schreinsbuch 16 (Martin Eckardi) 1b n. 12.

38. vóór 1232. Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Hartlivus, filius Ditmari deLinnefe, emit sibi redditus quatuor marcarum et XII denariorum in domo et area sita inter Wat-mengeros prope domum Hartmanni Avari versus Ma(l)zbuchile, ita quod celiarium de predictadomo huius solvete debet XVI solidos et VI denarios et cubiculum situm supra ipsum celiariumpredictum huius solvete debet XVI solidos, et interior domus cum area, que sita est retro cubi-culum ipsum, et celiarium huius solvere debet XVI solidos et VI denarios (erga conventum deRuliswerde et eius advocatum, sicut ipse in sua possessione habebat, et hoe effestucavit cum suoadvocato, ut iure debuit), ita quod predictus census persolutus erit in medi(e)tate in proxima diesancti Bartolomei de tribus prescriptis hereditatibus et alia medietas persoluta erit in proxima diepurihcacionis sancte Marie. Et hoe officiales iure ei obtinebunt.

Schreinsbuch 16 (Martin Eckardi) 4 a n. 51.

39. vóór 1232. Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Hildebrandus, filius Ditmaride Linnephe, et uxor eius Uda emerunt sibi duas partes de dimidietate') domus et aree site subMacellis prope domum Friderici versus Cippum erga Wolberonem et uxorem eius Iladewigim,sicut ipse in sua propria possessione habebant, et ubicumque eis in particione acciderit. Et hoeofficiales iure eis obtinebunt.

Notum sit, quod Hildebrandus, filius Ditmari de Linnephe, et uxor eius Uda emerunt sibiterciam partem de dimidietate domus et aree prescripte sita sub Macellis prope domum Fridericiversus Cippum (stoc) erga Iohannem et sororem suam Sophiam, qui pueri fuerunt Wolberonis(Hanewin) et (prioris uxoris sue Elizabet), et erga munbordum suum, sicut ipsi in sua propriapossessione habebant, et ubicumque eis in particione acciderit. Et hoe eis iure officiales ob-tinebunt.

Schreinsbuch 16 (Martin Eckardi) 5 a n. 65, 66.

40. vóór 1232. Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Antonius acquisivit sibi etheredibus suis domum cum area sitam contiguam versus Renum domum (!) ipsius Antonii, quequondam fuit Heidenrici de sancto Laurencio, erga Herimannum de Linnife et uxorem eius Eli-zabet ad hereditarium censum pro 13 solidis annuatim festo sancti Gereonis solvendos (!). Et hoeeis officiales iure obtinebunt. Et ipse Antonius solvet annuatim duos denarios pro hovecins eiusdemdomus et sub ea condicione, si dictus Antonius non solvit censum suum prescriptum infra quatuor-decim dies post festum Gereonis dicta domus cum area libera et soluta erit Herimanno et uxorisue Elizabet. et hoe sub testimonio officialium.

Schreinsbuch 6 (Martin Vogelonis) 2 b n. 19.

41. c. 1232. Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Herimannus de Linnephe et uxoreius Elisabeth domum cum area, que sita est in Littore Reni prope domum, que fuerat Gerardi