magnarum familiarum decessus, jam tum apud scriptores illius aevi ominosa elicit verbade proximo etiam reipublicae Polonee interitu, quem tanquam statutam a ccelo peccato-rum et injustitiae pcenam, cito eventurum proclamant; nos potius censeremus, populum,qui de statuendis et definiendis juribus invicem regum atque populorum, primus et quo-dammodo antesignanus inierat hodiedum per totum terrarum orbem ferventia certa-mina, tanti operis mole obrutum, nunC communi gentium consensu virtutis praemialaturum esse.
His nostris finem faciant Stanislai Gorscii auctoris vitae Petri Kmithae, verba ad pro-ceres Polonos, quae non ideo referri visum est, quod omni respectu Gorscii sentiendirationem probatam habuerimus, sed quod florente adhuc republica edita tristia vatieiniaet inemoratu digna monita continent et specimen edunt ardcntissimi erga patriam amorispraestantissimi Sigismundeae aetatis viri.
« Ne mirere, lector, ait Gorscius, Kmitharum genus defecisse, neque, cur defecerintcausas investigare contendas, quum occulta sintDei judicia; sed si propter peccata dixeriset quod Deus nolit ex tyranno tyrannos nasci et crescere super terram, non multum avero aberrabis. Caeterum cominunis est sors haec Kmithis cum caeteris magnis in regnofamiliis, quae ante nonnullos annos cum omni stirpe mascula interierunt, quarum haepraecipue fuere : familia Dambno, Buczae, Hodecz, Haliciorum, Colarum, Jaroslaviorum,Schidloviciorum, Krzepiciorum, Gamratorum, Srzensciorum, Zabrzezinseiorum, Glins-sciorum, Gastoldorum, ducum Masoviae, ducum Zatoriae, Osviecimae, Silesiae....
« Non eos mortuos quibus moriendum erat dole, magis plange vicem nostram, vicemregni in summo periculo positi, quod viris magnis, justis, prudentibus spoliatum est
« An non certa haec sunt signa regni cito perituri? Quandoquidem recessit a nobisDominus et abstulit a nobis regem, pontificem, prophetam, sapientem, consiliarium etvultu venerabilem et dedit nobis principes pueros puerisque similes et effeminatos. Ideinconfudit consilia nostra et spiritum discordiae ac vertiginis in mentes omnium immisitet excaecavit ut videntes ac scientes regnum per seditionem domesticam amittamus, uttradat nos Deus propter peccata nostra in servitutem genti crudeli, genti immundae,genti cujus linguam non intelligamus.
« Levate ergo capita vestra, o proceres Poloni, quia in proximo est perditio vestra ! »