Hussovianus, Cricius, Verinus, aliique nonnullos libros insigni viro dicare honori sibicessurum censuerant.
Nobis etiam videtur Schidlovicius bene de patria meruisse, quum Ludovico Hungariaeregi atque imperatori Romano petitam societatem ad Turcam aggrediendum recu-sasset et ita Ludovico et prudentior et fortunatior imminens bellum a patria sua aver-tisset. Valachiam autem regno Poloniae adscribi nunquam passus est, persuasum habensquantum expediat inter majora imperia minores populos intercedere, ut eorum conflictusaliquando temperetur.
Non mirum si talibus consiliis tamque prudenti rerum publicarum moderamine Schi-dlovicii fama et existimatio apud exteros valde crevit, adeo ut Strigoniensis archiepis-copus moribundus Christophorum nostrum haeredem fieri voluerit; tantus enim apudpraestantissimos civium suorum fuit viri respectus, ut magnus ille Tarnovius, Schidlo-vicii gener, apud Obertinum contra Valachos dimicans, fervente undique praelio, chirothe-cam manu removisse feratur, ut annulum a Schidlovicio sibi olim oblatum prae oculisversans, in tam gravi rerum discrimine, tam eximii viri recordatione animum erigeret.Quanta autem viri humanitas, quam praeceps et effusus ad leniendos fortunae ictus animus,pergratissimum tibi, lector, cognoscere erit ex litteris, quas Schidlovicii in regni cancella-riatu collega, eo nomine dignissimus, Petrus de Tomice, episcopus Premislensis, de Hun-garis tunc temporis patria ejectis ad eumdem dederat.
« Optime facit Magnificentia Vestra quod dominos Hungaros profugos, desertos, cala-mitosos et rerum omnium inopes sua liberalitate sustentat; dicant et sentiant alii quid-quid velint, sed credat mihi Magnificentia Vestra quod etiam apud hostes illorum hacsola re magnam sibi famam et laudem comparabit. Ego etiam pro virili mea parte allevonecessitates aliquorum qui meam opem implorant, praesertim vero ecclesiasticorum qui-buscum mihi est vetus amicitia, homo enim sum, humani nihil a me alienum puto et, utpontifex catholicus, subvenio libens quantum possim oppressis et actis adversa fortuna. »
Obitum autem Schidlovicii idem Petrus de Tomice hisce verbis mandat palatinoSandomiriensi Petro de Chodecz : « Hesterno die post horam XXII magnificus dominuscastellanus Cracoviensis, clarissimus ac longo aevo memorandus senator, excessit ab humanisnon sine omnium hominum preesertim vero regise majestatis gravi mceroreet luctu; cujusanimam Christus dominus recipiat in suas aedes aethereas. Is tametsi omnium hominumconciliare studuerit sibi amicitiamet favorem, singulari tamen quodam amore et benevo-lentia me et Magnificentiam Vestram prosequebatur, atque ita amisimus optimum ac inte-gerrimum amicum. Ego mortem illius satis deflere non possum; vixit enim mecum con-cordissime et honestissime in officio cancellariae et vereor quod tam bonuin et concordemcollegam posthac non sim habiturus. » Cracoviae paenultima decembris mdxxxii obiitSchidlovicius, nulla mascula prole superstite. Generi sui Joannis Tarnovii cura in Opatow-inagnae ecclesia sepultus jacet sub splendidissimo mausoleo, cujus effigiem cum sculptis aereimaginibus in tabulis XVI et XVII invenies.
Numerosa praedia et agri cum filiabus ejus ad familias Tarnoviorum, Radzivilliorumet principum de Munsterberg transmissa, sed et harum stirpium complures sicut multaealiae praestantissimae apud Polonos gentes breve post tempus interierunt. Qui repentinus