fides pudori. Sed iste « non jam per intervalla ac spiramenta temporum, sedcontinuo et velut uno ictu Rempublicam exhausit » non injurias sed faculta-tem ulciscendi tollere conatus, Augustus noster, loca late nocte silentia talibusregnandi artibus aptissima fore haud inepte sentiens. Tunc servorum gregescrimina regnantium ubicunque superare nitentes ruere in omne vetitumnefas, tunc pari feritate direpta sunt privata publicaque musea, regia domusspoliata, etiam veteres legionum aquilae scriniis extractae et Moscoviam ablatae,ut jungerentur simul victoriae et insignis rapinae monumenta. Academiae stu-diorumque sacella occlusa, nulla scribentibusatque adeo legentibus securitas.Docentes profugi vel in carcerem conjecti, alumni civesque innocui exsulesvel barbarorum militiae adscripti et Caucasum versus missi eo ut cadente ibiquacumque ex parte bellatore, omnino moreretur hostis. Tunc a tenerrimaaetate delatorum artibus contaminati civium mores horumque pravitate quae-sita regnantium securitas; omnia venalia, cuncta fceda et tam denso coopertaluto ut nil nobile unquam emergere posset.
Tam tristi rerum nostrarum statui, opusculum quod nunc prelo manda-mus, profecto minime convenit. Ambitiosum videbitur et minus utile. Nonnegarem enim Libycae orae incolam iterum atque iterum pyramidum fastigiametientem haud posse tali labore boni civis gloriam merito assequi, huicquelonge fore potiorem eum qui vel tenero gramine mobilem tentaret sisterearenam vel limpidiorem elicere fontem.... Itaque non praeterita narrando sedfutura parando civili munere fungi conemur:
Signat tempora propriisAptans ofliciis, Deus 1 .
Talia confesso date veniam, si magno vel etiam improvido sumptu olimparata ne perirent, unaque cum illis etiam nova nonnulla artificum nostro-rum tentamina, hunc libellum in lucem prodere non dubitaverim.
Kornik, anno mdcccxlviii.
iWf. ,
T. Comes Dziafyiiski.
1 Boetliius, De consol. philos. t lib. I, sub finein.