documentis et picturis £eri incisis typis mandare; in hoc enim pulcherrimoseculi xvi specimine, usque ad annum mdxxxii perducta est genesis stirpisantiquae optime de Republica meritae, jam ante trecentos fere annos extinctae;cujus tamen imagines revocant in mentem ea feliciora tempora, ubi integraetiamtum Republica, florentibus studiis et artium liberalium auxilio, poste-ritati commendabantur magni illi viri quorum virtute fultus Sigismundus Iregum filius, frater, pater, meruerat ut et regum arbiter salutaretur.
His enim fere temporibus pugnatum est apud Orsam ubi plus quam qua-dragiuta millia Moscorum ceciderunt; eodem aevo majore numero sterne-bantur apud Klecko et Lopuszno et ultra Kijoviain Tartarorum agmina; tuncValachorum clades apud Obertinum, tunc Schidloviecio suasore MaximilianusCtesar, Vindobonse, nova cum Republica pangebat fcedera. Tunc MarchionesBrandeburgii in obsequium regum nostrorum jurabant et Albertus senior ipsocum Schidloviecio pacta mutuse et aeternae amicitiae inibat (cujus fcederismemoria dignum documentum ad calceni libri invenies); tunc nova statue-bantur jura libertatisque praesidia; tunc denique Eustathii (Ostafei) Trepccenobile letum.
In liis versari, talia oblivioni eripere, talia amore, studio et summa mentiscontentione amplecti propositum erat; et inceperam. Sed postquam pluriminostrorum vel acrius lacessiti vel injuria gentis commoti, nimisque virtutioptimte causm et fortasse populorum providentiae confisi, haud tolerabilejugum excutere conati sunt et ita impatientife potius quam prospicientis ergaRempublicam amoris dederunt specimen, interfuit honoris ut incepta do-mumque et omnia mea desererem, justissimi belli causa; nam si nauticm artisimperitus, dum prosilit inaltum suosquesecumtrahere non dubitat, stultitiaeest arguendus, quanti ille tamen criminis reus foret, qui, fracta nave, vel pro-prio cum periculo amicain negaverit porrigere manum fratri morituro!
Vidi olim Holmioe Dalecarlica signa atro velata holoserico ideo ut tristiabelli civilis monumenta veluti tumulo condita et oeternse oblivioni traditacenserentur; sed Moscoviticain dominationem expertis, ipsiusque dominantisjuramento irrisis tam decora sperare liaud licitum erat. Manebat tamen aliqua