P R A E F A T I 0.
iuvandae; ut, anno 1587, cum Natio Basilium quendam Yorner propter laesa statuta aliaque crimina a Se-nensi Natione Germanica ei obiccta expulisset, a Germanorum partibus stetit, quamquam non contigit, utille ex Pontificis eiusque aulicorum eiceretur gratia, in quam dolis sese insinuaverat".
Paullo post, anno 1595, Daniel quidam Grenzing de Feldkirchen, primus Nationis Consiliarius, cumadiuvante Iohanne Iacobo Wacher Michaelem quendam Chumerlin in foro adgressus semianimem reliquisset,cum Nationis arca, in qua erant quadringenti coronati aurei, fugit et a Gubernatore in ius vocatus absensdamnatus est. Wacher autern, liomo omnibus libidinibus corruptus, partem illius pecuniae a Grenzing ac-ceptam Romae brevi perdidit et, tanquam nihil commisisset, Bononiam ad lauream petendam rediit. Nequetamen adiit collegia, quod Natio a Legato impetraverat, ut vi ex urbe pelloretur, ipsamque lacessivit libelloomni criminum genere pleno. Deinde, quamquam Germani eum ad doctoratum promoveri vetabant, tamenad examen ita admissus, ut quae furatus esset restitueret iniuriarumque se poenitere profiteretur, et olama Collegiis promotus, altcro libello contumelioso ad Nationem misso ambulat in viis cum armis armatisque.Repente vero mutata prorsus ratione per litteras supplicat Nationi, ut sibi venia detur; sed haec eiusvoluntati fidem non habens non respondet nisi edicto, ut, quisquis Wacheri nomen pronuntiare ausus sit,item eiciatur. Iam ille Bononia profectus redit anno 1598 cum patruo eiusque auctoritate frctus — eratenim Legatus ad Pontificem Caesareus — Nationi mittit epistolam, qua innocentem se iudicari insolenteriubet additque de sua honestate quisquis dubitare audeat eum esse infamem. Ipsum autem infamem iu-dicat Natio statim congregata et eiicit ut „putridum membrum"; sed anno 1599 id, quod scholari non con-cesserat, legato Caesareo iam non potuit negare, et Wacher iu gratiam receptus est.
Neque omittendum videtur quod mense Septembri anni 1605 accidit. Procuratores cum aliis schola-ribus sine armis ambulantes, cum a nonnullis captivis contumcliis lacessiti duris respondissent verbis, a lic-toribus capti unum diern in carcere sunt retenti. Qua de re Nationi die 2. m. Octobr. convocatae ct apudGubernatorem conquestae summo cum honore satisfactum est (III. 14).
Ut Bononiensibus pro hospitio tarn beniguo tamque diuturno testimonium darent grati animi, Ger-mani anno 1596 a magistratibus Tyrolensium impetraverunt, ut frumento, quod Bononienses a Bavarisemptum essent traducturi, nullum imponerent portorium (III. 124 sq.). — Ex carminibus nonnullis, quaerarissimo quodam libello (Versi nelle . . . allegrezze et corso di ... Pallio . . . Istituite dall 111 ....Natione Germanica per la . . . Elettione di Mattias Primo Imperatore ... — In Bologna per il Cocchi . . .1612 — op. in 8™-) continentur, confectis et Germanicae Nationi dedicatis a Camillo de Comitibus Panici,qui Nationis sodales linguam docebat Italicam 1 ', comperimus d. 22. m. Iulii a. 1612 cursus certamine aliisqueludis celebratam esse a Germauis electionem Matthiae I. Imperatoris (Ann. III. 179 v . 180, et Arcli. reg. Bon.— arch. pont. — Partitorum Sen. XXIX. f. 78).
Solebant Germani se remittere in praedio suo ante portam S. Mammae sito; sed paullatim Italiciquoque scholares ibi cum meretriculis genio indulgere coeperunt. Itaque anno 1661 Consiliarii et Officialesindice portae affixo multam minitati sunt omnibus, quicumque Nationi non adscripti eo iutrassent.
Anno 1672 lictorum dux, qui scholares eorumque privilegia haud sane accurate et diligenter solebatobservare et in rixa quadam Germanis vim aliquam intulerat, a Legato, apud quem Natio conquesta erat,graviter reprehensus est (Arch. reg. B. — Epist. Oratoris Bon. Rom. lib. 397, 4).
Extant in tabulario Senatus Bononiensis duo documenta, quoriun alterum, nullo notatum anno, sed,
,i Arch. reg. Bon. arch. pont. legat. Roman. 140,12; et ibid. Litter. legat. ad senat. anni 1587. t> Habebat
Natio magistros proprios linguae Italicae (annis 1612. 1615), francogallicae (anno 1662), artis gymnasticae (1640. 1641), anno1668 theologiae tres, alios legum, medicinae, linguarum, equitandi, saltandi, ad lyram cantandi, arma tractandi.
E*