Druckschrift 
Acta nationis Germanicae Universitatis Bononiensis ex archetypis tabularii Malvezziani iussu Instituti Germanici Savignyani
Entstehung
Seite
XXXVI
Einzelbild herunterladen
 

XXXVI

ni fallor, medio saec. XVIII. scriptum, narrat — id quod tunc temporis admoduin erat vulgatum — velleNationem transmigrare ad universitatem Pisanam (Arch. reg. Bon. arch. Pont.; magistrat., de stud. 13).Neque vero huius rei ullum est aliud testimonium. Alterum documentum est epistula a cardinale Ilerzan,protectore Natioiiis, ad Legatum pontificium Bononiensem, anno 1785 missa, qua admonetur, ut servaretprivilegium Procuratorum proprias habendi sedes iuxta Rectorem in museo anatomico.

Ut Matthiae aliorumque sic Leopoldi quoque II. electionem celebravit Natio haud mediocri sumptuanno 1790.

Sed iam prona erat in ruinam post tot saeculorum res florentissimas. Nam non iam ex longinquisGermaniae regionibus, sed ex proximis Italiae locis veniebant scholares eique perpauci; et cum numero soda-lium opes quoque minuebantur. Anno 1791 Consiliarii summis rei pecuniariae angustiis per cambium mutuaricoacti sunt 1000 libras d. 4. m. Martii et decem post dies 500; priori syngraphae addita sunt verba compro-bantia et Herzan cardinalis et Nationis ipsius, cuius sodales tunc erant hi 8: Ioh. Franciscus Collizoli-Sega,Ioh. Baptista Martinetti, ille Tridentinus, hi Luganensis, Procuratores; Ioh. Menini Syndicus, Iacobus Bartoli,Aloysius Leonardi, Ioh. Udalricus Wetter, Petrus Antonius Straubinius, lacobus Menini. Paullo post, quaein Nationis nominibus erant, non iam paria erant aeri alieno; Marulli comiti debebat anno 1796 libras .6940. Quas cum solvere non posset, ei cum duobus nominibus praedium illud suum Bononiense in Valle-scura transcripsit". Octo ct viginti dicbus post ultimum bonum venditum, d. 18. m. Iunii 1796, FrancogalliBononiam occupant, et decreto d. 7. m. Dec. anni insequentis universum Studium Bononiense tollitur. Idquod iure ac merito factum est. Haec enim instituta prioribus temporibus, quibus Studium Bononiensefulgebat per Medii Aevi tenebras ut fax louge elucens, utilia, ne dicam necessaria, post tot tamque magnasrerum mutationes iam exstingui necesse fuit.

Caput V. De sodalibus Nationis Germanicae.

1. Numerus eorum, qui inde ab anno 1289 usque ad annum 1562 Nationi adscripti fuerunt, pleneet accurate definiri potest ex Matriculis. Atque iuscripti sunt anuis 1289—1299 533; deinde saeculi quartidecimi priore parte 1259, posteriore 415; tum saeculi quinti decimi priore parte 308, posteriore 715; deni-que saeculi sexti decimi priore parte 801, annisque tredecim insequentibus (1550—1562), antequam nri-gravit Natio Patavium, 337. Ex eis autem quae praeterea exstant Matriculis annorum 1573—1601 et1707 —1727 apparet annis 1573 —1599 inscriptos esse 2071 scholares, annis vero 1707 —1727 non plus

i Non inutile videtur congerere quae de re fatniliari Nationis ex Annalium libris cognita liabemus. lam inde abanno 1289 possidebat paramenta sacra, quae saepius, cum premebatur pecuniae penuria, pignori dabat. Primum inventariumvidetur factum esse anno 1301; nova paramenta emuntur annis 1311 et 1327. Anno 1339 vineatn acquisivit Natio, quatn lo-cavit, anno 1356. Pecuniam faenore collocat 1354, sed duobus annis post ab ipsius Bidello duodecim mutuatur solidos.Anno 1365 ei quinae librae annuae legantur et 1379 nova emuntur paramenta. lta quamvis non semper essent egregiae,in universum tamen non exiguae erant Nationis opes usque ad exiturn saec. XV. Aliarum emptionum in novis inventariisannis 1505 et 1516 coufectis mentio fit; setl aere alieno premitur anttis 1510. 1512. 1513, quin etiam Iudaeo cuidam piguoridare cogitur anno 1519 cistam, qua servantur sacra eius paramenta. Anno 1526 heredes a Bidello suo lo. Scotto instituti Germanidomum anno 1528 emunt, vendunt tamen iam post decennium. Anno 1530 paramenta librique renovantur. Pecunia quamvisparva ab episcopis nonnullis, qui Nationis sodales fuerant, anno 1531 collata et centum libris, quibus quinarum librarum anno1365 legatarum annua praestatio a debitoribus erat soluta, emit Natio anno 1533 agrum praedio suo vicinum duarum feretornaturarum, quae vocantur a Bononiensibus, annoque 1541 quinque alias tornaturas. Totum hoc praedium veniit anno 1542et redemptus est fundus quinque tornaturarum, is ipse, qui anno 1796 pignori datus est.