XXXIV
P R A E F A T I 0.
In appendice a Marullio comite Annalibus subiuncta commemoratur epistula a roctoro senatuqueIngolstadiensi d. 12. m. Iunii 1558 ad Nationis Procuratores scripta, qua ab iiis petebatur, ut mercatoresquosdam in carcerem coniectos in libertatem vindicarent. Adeunt statim litteris Procuratorcs senatumBononiensem (I. 2B0 V ), qui iam ipse incitatus commodis maximis, quae in cives ex liorum mercatorumnegotiis redundabant, rern nonnullis maioris potentiae viris commendarat et commendabat epistolis, quarumexemplaria exstant in VI. Literarum Senatus volumine. Atque tali modo saepius intercessisse Nationem expluribus etiam locis apparet.
Sed dum colitur Natio et a Bononiensibus et ab aliis fere omnibus, accidit anno 1562, ut unus exProcuratoribus Romam iter facturus pridie eius diei quo profieiscebatur Germanos ad convivium vocaret.Unde alter Procurator et scliolaris quidam discedentes incidunt in lictores ab eisquc propter Italum a Ger-mano paullo ante vulneratum iratis circumventi, quamquam ad Nationis privilegia provocant, et armis pri-vantur et ipsi capiuntur. Clamore audito ceteri e convivio advolant unusque a sicariis Germanos peti ratusprimo impetu aliquot lictores fugat, sed ceterorum armis in aedes coguntur regredi. Postero die mane dumGermani apud Pontificis legatum — fuit Petrus Donatus Cesi episcopus Narniensis — de laesis privilegiisconqueri constituunt, lictorum dux cum permultis ministris in domo, quo Germani convenerunt, adest eosqueuna cum famulis in aedes legati se sequi iubet. Quo ubi primum perveniunt, indicta causa iu vinculaconiiciuntur et sex ex eis, quorum nonnulli ne interfuerant quidem illi tumultui, damnantur ad iidiculam;sed auctoritate Senatus Bononiensis Rectorisque Ultramontanorum interposita duo tantum palam nudati tor-mcnto illo afficiuntur. Exardescit tota Natio indignatione, et conquesta apud Imperatorem, rebus suis trans-latis in aedes patrum, qui nominantur Caritatis, transmigrat Patavium ibique edit paulo post librum quiinscribitur: „Scriptum Verum ac Breve, causas continens cur Inelyta Natio Germanica Bononia secesseritetc. MDLXII." Indidem epistula d. 19. mensis Martii eiusdem anni ad Ulyssem Gozzadini comitem Bouo-niensem missa — extat in tabulario Iohannis Gozzadini comitis et senatoris clarissimi, nuper vita defuncti —et semper beneficia ab eo accepta grato animo esse prosecuturam profitetur et ab eo petit, ut una cumLudovico Bovio doctore praedio suo Bononiensi prospiciat. Ita iterum reliquit Natio universa illud Studium,quocum conexa fuerat multa per saecula, honoribus semper eximiis ornata.
3. Aegerrime nimirum cives Bononienses Germanorum discessum ferebant, quoniam et ipsis sclio-laribus maxime studebant et incommodum suae urbi Studioque, commodum universitati Patavinorum, qui-bus semper aemulabantur, allatum dolebant. Itaque cum iam ipso profectionis die id agere coepissent, utrevocarentur Germani, senatores Nationem in exilio quoque amicitiam servare Bononiensibus certiores facti20. d. mens. Apr. litteris missis Germanos ut, redirent adhortati sunt, et cum eorum animi ab hoc consilionon abhorrere viderentur, per oratorem Bononiensem in Urbe cum Pontifice agebant de Nationis revocatione.Quod quamquam parum successit, tamen non deterritus senatus Nationem Bononiam reducere etiarn atqueetiam contendit et anno 1569 a Carolo de Austria petiit, ut apud Imperatorem auctoritatem suam inter-poneret, pro hac re, quarn confici Bononiensium plurimum interesset. Anno vero demum 1573 Natio Bo-noniae restituta est", ex eoque tempore senatus de privilegiis Nationis augendis cum Pontilice agere nondestitit. Et sanxit ille privilegia amplissima ct gravissima Germanis a senatu Bononiensium anno 1575 dataneque defuit sanctio Imperatoris, apud quem Ileliodorus Tinelli iam saepius pro Natione Germanicaintercesserat b .
Iam Natio summa Bononiae utebatur securitate, neque ullam omisit senatus occasionem eius ad-
» I. 231, Notae a Marulli comite additae.
i) Archiv reg. Bon., arch. pont., Litterar. sen. XI; 2. lul. 1576.