29
Scribere me versus cogis, clarissime vatumCandide, cui niveo cum nomine candor in ipsoConveniens animo sedet, & cui invida virtusEmicat ex oculis, mentemque inspirat Apollo.Quid faciam? faciam quid, Oandide? cui lieque fas estNun iussu parere tuo neque scribere promptum.Nam mea quae quondam tenui manare solebatFlumine, languentem studio cum sollicitaremAssiduo, dudum iam dessuetudine longaNeglectuque fere mihi vena exaruit omnis.Adde, quod haud minus hie etiam me pene moraturDebilitatque animum, quod carmine provocor a teA te, inquam, cui Musa dedit, cui magnus ApolloScandore Parnassi colles, & scribere versus,Qui veteres etiam possint deeuisse poetas.Roddore cui si quid fuero conatus, ineptiAnseris in morem niveo obstrepitantis olori,Quid praeter sannas hominum, risumquo merebor?
Sed tarnen imperio ne solum obsistere, nee tarnNon potuisse tibi quam non voluisse videriIpse queam, raueo potius vel strideat oreQuam sileat mea Musa, inquam statuatque sequendoImperium, si quid vitii committat & erret,Id non esse suae eulpae, sed id esse iubentis,Scilicet alterius delira futura periclo.
Tum coepit rauca vix stridula dicere voce,Aut saltem conata fuit, quam tetrica pestisRebus in humanis, quam sit furialis ErinnysDira tenebrosao Discordia filia Noctis.Cum subito ecce f'ores resonant: Ego quaeror; ineptasAbiicio Chartas: ineeptum differo, donecA rebus vacui me temporis hora revisat.
Ampi, tuae obs. U. E. quem si riseris ineptientem, co-gitabis tuo iussu ineptire caepisse, & si quid desiderabis,pro candore tuo, angustissimo tempori meo cum venaetenuitate asscribes. Ipso Epiphanias Domini die anno 1595.