1340.
415
«gm
conproinissari in sententia discordabant, quia vna pars, videlicet dominus Wernherusdecanus in Lofingen, Johannes camerarius in Munolfingen et Johannes incuratus inHüfingen, predicti, super hiis, que ego hactenus petii et adhuc peto miehi dari asepedictis . . a ) subditis in remedium seu testamentum, videlicet de quolibet funere40 denarios vsuales, de septimalibus 4 denarios vsuales, de tricesimo 30 denariosvsuales, de anniuersario 4 solidos cum 4 denariis vsualibus et pro sacro oleo in extremavnctione 6 denarios'vsuales, que conputata in summam faciunt 12 solidos cum 8 de-nariis , taliter pronuntiarunt, quod, nisi decedentes iamdicta petita in extremis itatestati sint seu legauerint aut sani vel infirmi ita post mortem dari ordinauerint,heredes decedentium ad ipsa petita non esse debere obligatos soluenda, sed solummodoad ea, que decedentes pro salute et remedio anime sue in vltima voluntate seu eciamadhuc sani corpore ex libito proprie voluntatis testati sint, legauerint aut ordinauerintdari post mortem michi seu meo vicario heredes decedentium soluenda fore obligatoset astrictos, predicta pars conpromissariorum sententialiter pronunciauit. Sed alterapars conpromissariorum, videlicet Ber. incuratus in Verenbach, Nicolaus Vngeriht etHainricus Vitter, predicti, vna cum Cünrado rectore ecclesie in Aselfingen, personacommuni, aliam sententiam super premissis tulerunt, videlicet, quod ipsi subditi soluereet dare debent de predictis funeribus talia remedia et testamenta, que secundumantiquam, continuam et rationabilem consuetudinem michi meisque predecessoribusdari consueuerunt, nullam tarnen super hoc specificationem facientes. Item superfrequentatione parrochialis ecclesie singulis diebus dominicis et festiuis predicti con-promissarii concorditer pronuntiauerunt, ita videlicet, quod prefati subditi id ipsumfacere debent et tenentur, nisi aliquod legitimum et rationabile impedimentum obsistat,hoc excepto, quod nullus subditorum debet aliquo modo conpelli ad audiendum diuinain ecclesia interdicta, presertim si quis propter morsum conscientie ex eo, quod creditseu presumit, dictam ecclesiam in Brülingen a sede apostolica interdictam in eademrecusat audire diuina, non debet ad hoc conpelli, vel ut inibi diuina audiat irratio-nabiliter coartari. Cum igitur premissa omnia et singula rationabilia et iuri consonamichi videantur, me ad ratihabitionem eorum omnium, que per predictos conpromis-sarios vel saniorem partem sententialiter seu per conpositionem amicabilem suntdecisa seu ordinata, confiteor coram omnibus, quorum interest aut inposterum inte-rerit, astrinxisse et presentibus me astringo, renuntiando nichilominus omni actioni,exceptioni, defensioni iuris canonici vel ciuilis et generaliter omni auxilio, quod michicontra predictam conpromissionem seu conpositionem in parte vel in toto conpetitvel conpetere poterit retractandam vel aliqualiter infirmandam. Et in testimoniumeuidens premissorum meo sigillo vna cum predictorum . . *) conpromissariorum sigillis
ml
im