Druckschrift 
5 (1885) Quellen zur Geschichte der Fürstenbergischen Lande in Schwaben vom Jahre 700 - 1359
Entstehung
Seite
297
Einzelbild herunterladen
 

wMM-

1312—1313.

297

Loffingen, in Verenbach, in Noua Civitate, in Hornberg et in Husen eorumque confratribus universis, adquos praesentes pervenerint, sub poena suspensionis mandant, ut, cum sibi conquestae sunt priorissa etconventus monasterii de Diessenhouen, quod Egno comes de Fürstenberg et eius complices se omnibus reddi-tibus et censibus euriarum suarum in Vbrachen et in Lutolzhofen spoliaverunt, unusquisque eorundem, alteronon exspectato, hunc comitem et complices eius, si spolium est notorium, moneat, ut monasterio praefato ab-lata restituant et de iniuria satisfaciant infra proximos octo dies a publicatione praesentium, alioquin eosdem,quos ipsi [vicarii] propter hanc spoliationem praesentibus excommunicant, extunc excommunicatos et ecclesias,quarum sunt subditi et ad quarum parrochias devenerint seu spolium deduxerint, quas ipsi [vicarii] interdicunt,interdictas, quamdiu iidem fuerint in eisdem, publicent secundum formam statutorum concilii Maguntinensis.Keddent requisiti literas sigillis suis sigillatas in Signum mandati fideliter executi. Datum Constantie subsigillo episcopali, 1312., 6. kalendas Octobris, indictione 11. Es bangen, während man nur das sigillumepiscopale erwartet, 4 Siegel an, davon sind 3 eingenäht, das 4. offene unkenntlich. Perg. Or. Fraueufeld.

2) 1312, Sept. 26. Constanz. Vicarii generales G. Constantiensis episcopi decanis in Rotwil et inHüffingen, incurato in Vilingen, plebanis seu viceplebanis in Friburg, Hornberg, Verenbach, Loffingen, Hain-dingen, Gisingen, Fürstenberg, Beringen, Noua Ciuitate et Woluach eorumque confratribus universis ac cae-teris, ad quos praesentes pervenerint, notificant, quod Egno comes de Fürstenberg et eius complices sen-tentias excommunicationis in personas suas et interdicti in ecclesias, quarum sunt subditi et ad quarum par-rochias devenerint seu spolium deduxerint, et interdicti in uxorem, familiam, colonos et inquilinos eiusdemcomitis necnon inhibitionis communionis generalis pulsatis campanis et accensis candelis inter missarum sollempniasingulis diebus dominicis et festivis publicandas a se ipsis per formam statutorum concilii Maguntinensis ad instan-tiam priorissae et conventus monasterii de Diessenhouen pro spolio, damno dato, violentiis et iniuriis notoriiset iudicatis latas, in propriae salutis periculum et plurimorum scandalum temere vilipendunt. Itaque eisdem, cumcrescente contumacia crescere debeat et poena, dictas sententias aggravantes, sub poena suspensionis ab officio, quamin bis scriptis, monitione trium dierum praevia, in eos et quemlibet eorundem, qui hoc mandatum efficaciterexecutus non erit, feriunt, mandant, ut unusquisque eorundem, altero non expectato, si omnipotentis dei in-dignationem et ultionem canonicam voluerit evitare, praenotatas sententias innovatas per ordinem publicet,cessari faciens a divinis in ecclesiis, quarum sunt complices praefati subditi et ad quarum parrochias devenerintseu spolium deduxerint, quamdiu in eisdem fuerint, iuxta priorum continentiam literarum et post recessumeorum per triduum. Decanis praefatis iniungunt sub poena superius expressa, ut has sententias et hosProcessus confratribus suis in singulis capitulis et convocationibus suis de verbo ad verbum fideliter publicentet faciant easdem contra praefatum comitem et eius complices inviolabiliter observandas sub poena praeno-tata. Eeddent decani et plebani praenominati literas sigillatas sub poena praedicta in signum mandati executi.Datum Constantie sub sigillo episcopali, quo vtimur, 1312., 6. kalendas Octobris, indictione 11. Die 4") an-hängenden spitzovalen Siegel sind eingenäht. Perg. Or. Frauenfeld.

a) Vgl. den Schluss von No. 331, 1.

3) 1313, Jan. 30. Constanz. Vicarii generales G. Constantiensis episcopi incurato in Vilingen subpoena suspensionis ab officio ex nunc in eum, trium dierum monitione praemissa, latae mandant, ut omnessententias tarn excommunicationis in personas Egenonis comitis de Fürstenberg et eius complicum, quam inter-dicti in ecclesias, quarum sunt eidem subditi et ad quarum parrochias devenerint seu spolium deduxerint, abipsis seu alia auctoritate ordinaria latas ad instantiam priorissae et conventus monasterii in Diessenhouenpro re iudicata, cum idem comes appellationem, quam se dicit interposuisse ad sedem Maguntinensem, elapsoanni spatio et amplius, non fuerit persecutus, et cum propter hoc sententiae praedictae debeant in suo roborepermanere, non obstantibus literis datis per archiepiscopum Maguntinensem, fideliter exequatur et publicet abomnibus observandas, ut transgressores irregularitatis Vitium et suam [vicariorumj contingat incurrere ultionem.Eeddet incuratus literas suo sigillo sigillatas. Datum Constantie sub sigillo episcopali, 1313., 3. kalendasFebruarii, indictione 11. Das spitzovale anhängende Siegel nicht gut erhalten. Perg. Or. Frauenfeld.

V. 38

■H

■ ■

j

mm