Druckschrift 
5 (1885) Quellen zur Geschichte der Fürstenbergischen Lande in Schwaben vom Jahre 700 - 1359
Entstehung
Seite
40
Einzelbild herunterladen
 

40

1088/1118.

totam legem in Dei ac poximi dilectione servabat, et quod foris in cognitione non noyerat, intus ei in amorevivebat; utpote quae iam inter alias sorores virtute continentiae, orationis, gravitate vitae, singularitateabstinentiae in immensum sanctitatis culmen excreverat. Cumque Deus omnipotens perennem iam laboribuseius mercedem reddere decrevisset, febre correpta ad diem venit extremum. Interim Theogerus improvisusadveniens, virginem aegrotantem olei unctione linivit, traditisque ei salutaribus sacramentis sorores ad ididoneas in eius obsequium deputavit, ut cum dissolutionem corporis ipsius imminere sentirent, ei ac ceterisconvirginibus nuntiarent. Iam corpus eius ab extrema fuerat parte praemortuum, in solo tantum pectusculovitalis adhuc inerat calor, cum ecce medio noctis tempore, Theogero cum suis in secretiori cubiculo quiescente,uni Erboni ex fratribus, qui in comitatu eiusdem patris advenerat, huiusmodi visio ostensa est. Videbat, etecce in oratorio duo psallentium chori constiterant, et sicuti sexus ex vocibus discernebat, impositam anti-phonam alternatim nunc viri, nunc feminae decantabant; eo videlicet modo, ut percantatam ab ipso rursusprincipio repeterent, sicque diutissime gravi et suavi modulatione concinerent: Veni, electa mea, et ponamte in tlironum meum, quia concupivit rex speciem tuam. Quae videlicet antiphona, ut et aliquid de inter-vallis musicis loquar, in f incipiens et in septima finiens ea enim fuerat, quae ad septimam, non quae adtertiara toni formulam incedit, ex tetrachordo finalium in tetracliordum superiorem ascendit, et cum in sexcliordis paene tota decnrrat, septimam quoque superius, id est b synemenon, assumit. Per quod itaque da-batur intelligi, Beatricem virginem Christi beato fine perfunctam ad superna transferri et in septima, id estin requie ac beatitudine septima, debere constitui; eo quod in senario numero bonorum operum perfectio de-signatur, at vero in septima requies illa caelestis exprimitur, in qua sanctorum et electorum animae, depositocarnis onere, plena felicitate laetantur. Porro si a superioribus huius tetrachordi litterae numerentur, b ro-tundum h quadratum sequitur, quia quisquis in hac vita notis Ulis quatuor virtutibus adornatur, hac lacri-marum valle transmissa, illam procul dubio perennis vitae beatitudinem consequetur. Ipsa vero b littera nonquadrata, sed rotunda est, quia nimirum perennis illa requies ac beatitudo sanctorum nullo fine clauditur,nullo termino ■ coangustatur. Haec de voce breviter dixisse sufficiat. Caeterum verba ipsa ac simplicem litteraesonum eiusdem virginis vocationi et laudibus aptissime convenire, nemo est qui nesciat. Tanta vero eratillius angelicae consonantia ac suavitas harmoniae, ut arbitratu illius, qui hanc licet in sompnis audierat,omnem sub caelo iucunditatem excederet, ac beatum fore se crederet, si tarn suavibus et tarn canoris sancto-rum perpetuo interesse concentibus licuisset. Cumque et virgo Domiui extremum iam spiritum ageret, et illequaenam esset beata haec anima, quae cum tantae laudis praeconio vocaretur e corpore, dormiens cogitaret:subito Theogerus a sompno cum suis excutitur, ac per sonum tabulae sanctimoniales feminae convocantur,quatenus, in quantum largiente Domino potuissent, egressum virginis orando protegerent. Quibus in obsequiofuneris devote occupatis, virgo Domini spiritum reddidit, ex virgineo corpore cum sanctis virginibus habita-tura migravit. Iacebat corpus exanime, aquis abluitur, linteaminibus obvolvitur; postremo ponitur, ut adcellam sancti Georgii, quae quinque fere milibus [aberat, deferretur. Moris etenim fuit, sanctimoniales feminaseodem in loco defunctas ad monasterium sancti Georgii sepeliendas deferri. Accedens interea frater indicatabbati, quid viderit. Tunc ille gaudens et gratias agens: Ditabo, inquit, ecclesiam hanc dote bona, ut primaomnium Beatrix sanctissima hie habeat sepulturam, eiusque de caetero patrociniis et corpore locus habeaturillustris. Itaque in aedicula, quae instar paradisi ecclesiae foribus praeminebat, virginem sepeliri curavit;iibi deineeps universas, quas ex earum contubernio viam universae carnis ingredi contingeret, humari con-stituit. Iam fere Septem annorum evoluto curriculo contigit item, eodem venerabili patre in monasterio vir-ginum commorante, quandam sanctimonialem feminam ex hac luce migrare. Sed iam in illa aedicula nullussepulturae locus supererat, quoniam quae illo tempore ibidem in Christo obierant, omne eiusdem aediculaespatium oecuparunt. Quam ob rem Theogero visum est, ut sepulcrum Beatricis, quae illic prima omniumposita fuerat, aperirent atque in ea illam, quae pridie obierat, sepelirent; credens nimirum praedietam Deifamulam tarn longo temporum decursu in cineres penitus resolutam. Sed dum in eodem sepulcro ulteriusfodiunt, velum quidem, quod saneto eius corpori superpositum fuerat, intactum inveniunt; fodientium veronares et ora miri odoris suavitas implevit, quae et per omne eius cellae habitaculum largiter emanavit.

^■i