142.Dimidia iam parte sui per prælia multaCentenis domuum seruatis millibus vnis,Canobijs culta innumeris nuruumque, virûmqueCastorum in speciem, potus victusque minoris:Konzia nomen habent regnum vulgata per omne,Queis, heu nobilitas curam committere ferturNatorum. Sermo laponicus arte laboratExacta iam paene sua: qui sit licet vnusOmnibus, est idem varius tamen: arte libellis,Arteque epistolijs, mulieribus arte virisqueDiversa vtendi non est finisque modusqueRisus inurbanus fertur: grauitatis habeturMoratis ratio: timidi, abiectique vidersRe renuunt, verbisque: sua infortunia celantEst & adulterijs & caedibus horrida paena.Alea cum ludis alijs sunt furtaque longè.Vescuntur nulla præterquam carne ferina,Temperies morbis vacuos, vitaque beatosLongæua reddit: ſedant per nuncia lites,Quarum rarus honos, amor, & rarissimus vsico,Incedit plebs nuda caput: nudoque capillisSincipite effecto latatur nobilis ordo.Ingeniofelice vigent spernente remotos:Aversi opprobrijs, e sordibus arte lucrosa,Fraude mala, vestis quoque sunt elegantis amantes:Armorum studijs atas viges omnis & ordo.Frigoribus, niuibus, ventisque est peruia terra.Ingentes Cedri vel caelum vertice pulsant,Materia egregijs & grandibus apta columnis.Pollet
Druckschrift
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Entstehung
Seite
142
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten