Druckschrift 
Sphaerae terrestris quadripartitae sive descriptionis historicae IV. partium orbis Europae, Asiae, Aphricae, Americae, libri IV
Seite
141
Einzelbild herunterladen
 

141.Mollia siue nimis, violatam aut munere legem.Ordo magistratus inter se pulcher, honosqueMaiori datus, obsequiumque abs inferiore.Est ultra Chinas Italae par climate telluslaponia adiunctis binis Ximo, atque Xicoco,Quae Ximo duplo minor est: nec climata coramPauca iacent dispersa mari. Iaponia regesMutauit persape suos, quia gloria caecaInfesta est paribus, maioribus invida semper:Sepe intestinis visa est ardescere bellisCertantum inter se regum. Nam & Fassila nuperPrincipibus commutatis, qui deinde suosqueCommutant equites bellatoresque, cupiuitImperium stabilire suum: siue altius a seElatos, factos seu conditione minoresEsse suo voluit contentos ordine cunctos.Seque sibi egregijs donis & honore quotannisSistere, constanti iuramentoque ligari,Structurisque nouis, nec visis ante superbisArcibus, & templis ingentibus oria plebisFallere millibus hic centenis, millibus illicAddictis operi. nec defuit hostis eidemQuabacundonus: qui & leges addidit, acresEt sine delectu poenas cuicunque ferendas,Agricolasque ad egestatem deduxerat imam:Atque licet toto regno fuit ipse potitus,At breue crudeli finitum caede suimet.Vrbe Meacensi quicunque potitus, honorePraecellit, regnoquee alios, quae pene minuta

Dimi.