Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
180
Einzelbild herunterladen
 

130.Non minus est & opus paucis considere fidisNotis diuersa conditione tibi.Consuleremque tibi rarò nunquamue petisseMutua, quae aut aegrè, vel citò non referes.Non minus inculcem, ne fias tutor & haeresDebita multa vbi sunt, vel tibi nota minus:Nec facile vt fias pro externo, aut sponsor amico,Qui fraudare solet, dilapidare solet.Nec facile vt credas tibi promittentibus aureosMontes, qui nequeunt suppeditare lutum.Nec facile vt sidas pro te, aut tibi multa locutis,Qui vel nil callent, vimue, dolumue parant.Nec facile vt dicas, quae nescis ipse probare:Cedere nam testes vel variare solent.Quodque hodie dicunt, cras insiciantur ineptèContra te, seu pro commoditate sua.Praestet vt à tantis etiam procul esse periclis,Augentur numero quae coeunte magis.Fit testamentum si quando Notarius adsit,Cum libertate, & cum ratione valesIdque noues (quod nunc dicunt reuidere) quotannis,Si quid es oblitus, seu variare cupis.Adiecta nulla, aut hac conditione, vel illa,Quam tamen exequier velle putabis eum,Cui commisisti, vt binis committitur illud,Quod fieri cupias post tua fata statim.Quisquis amat dominum, hic plures curabit amare:Vna praecepit quod modò lege Deus.Talentum nec conde tuum: nec dicito saepe,Sum minimè custos huius & huius ego

Per