Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
179
Einzelbild herunterladen
 

179.At peregrinantes Medicus iuuet, vibsque, Ducesque:Quis tamen hos misera conditione negat?Adde quod exosum est peregrini nomen vbique,Rarò & amicitias hi reperere statasAspirare licet si ad iusti culmen honoris,Serò cognoscit, noscitur atque capit,Siue quod inuisum est aliis, obtruditur ipsi,Quid fragile, incertum, quod graue, quodque malum.Quomodo succurret dicet respublica cunctis?Adstringet validas ad opus omne manus,Qui se aegros simulant, qui sese reddere mancosNon metuunt, fama dedecus omne luant.Quod ſat, pauperibus detur: nec ditibus ipſiSe quoque præponant: ſintque quod eſſe queunt.Ast inopes bellum reddit: pax ergo paretur:Sin aetas: sumptus publicus his petitur,Donec crescentes ornent sese artibus aptis.Ad quas se factos esse fatosque putant.inuenti fuerunt, qui mallent cedere gazis,Vicatim ex actis quam caruisse cibis.Miror ego tantis studiis aliena requiri:Exigit extremae quae famis ordo plus.Sed neque pauperibus vellem per me quid ademptum,Sed neque diuitibus me dare iura decet.Sunt qui cum haud egeant, alienis vndique seseInsinuant, quibus est res minus ampla sua.Est igitur sanè libro acceptique, datiqueHic opus hac multos exagitante same.Non minus est etiam testes adhibere necesse,Cum das atque capis plusue minusue alii.NonM 2