Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
173
Einzelbild herunterladen
 

173.Nunc quoque virtutes quatuor, quae à cardine nomenAccipiunt, paucis addere tento modis.Rectificant hae animae vires, prudentia mentemDiscernendo bonum nempe malumque satis,Aut melius quod sit inter bona bina, vel interQuod mala sit maius bina, magisque malum,Vimque irascibilem fortis, qui temperat autemConcupiscibilem, rectificare solet.Est in consiliis prudens, astuque cauendo,Fortis in aduersis quaeque molesta magis,Delitiisque coercendis moderatus & vsu,At dispensando, dandoque iustus opem.quatenus impugnant vitium, sunt incipientum,Quatenus at vincunt, perficientium erunt,Quatenus cuictis consistunt, inque quiete,Vt primi motus impete rato abeant,perfectorum hos quodammodo dicimus esse.Nunc etiam in specie pauca notanda daboDistribuit iustus, communicat omnia rectè:Dat quoque perpetuo debita cuique sua.iustitiae sunt Macrobio sex denique partes.Relligio summum percolit alma Deum.Officium pietas coniunctis sanguine praestat:Est in amicitiis gratia vtrimque decens.Quâ vindicta licet per leges, perque potentesPellitur omne nefas, vis, & obesse volens.Praesidibus decus obseruantia vel dat honorem.At quae sunt, fuerunt, quaeque futura dein,Immutata manent Veri virtute perenni.Iustitiae partes hasce notasse sat est,Autote