Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
172
Einzelbild herunterladen
 

172.Siue doles, Domini quod multos gratia sanctConuertat, donet moribus, atque fide.Huc etiam referam, vt siet esse necesse fidelem,In regno Moses, qualis vtroque fuit,Qualis erit seruus, socius, Dux, quaestor, amicusPraelatus, Parochus, Praetor, herus cum aliis.Huc quatuor reseras, ne signo, voceque fallas:Ne secreta alios credita scire velisNe quoque destituas aduerso tempore: praestesIn tibi commissis rebus vbique fidem.De quo quinque notes: commissum ne tibi perdasMultiplices, fraudes ne quoque parte lucriNe tua peruerse facias, hostique relinquas,Haec fas est aliis explicuisse modis.Dissipat is, vitam Satanae qui addicit honoremAd Domini acceptam, proque salute sua:Qui bene ab inceptis resilit, qui destruit illudExemplo, ore simul quod struit atque priusMultiplicat qui non Domini talenta, reconditVel captat pretio lucra minora suo:Aut vbi cara minus, bona venditat: is quoque fraudat,Debita cui Domino gloria rapta fuit,Exemplo socios seque vtilitate suaemetMercedis priuat: terna prout bonaque haec.Is quoque peruersè facit: vt qui forte fidelisNon fuit in paucis, magna negentur huic.Hic hosti linquit qui castrum corporis: arcemHanc animae assensu Ditis in obsequiumTradit: & auxilium prece non caeleste requiritNunA Domino, ad votum subueniente statim.