168.Nam fragilis perit ac exemplis inscius omnis,Quorum respectu scandala damna dabunt,Damna dabunt, quo scire minus fottasse laborat,Inscius, & fragilis deposuisse malum,Vtque scias quantum possint praestare volentes.Quos regimen, serui, castra, tuentur opes.Accedit hoc alibi, vt quidam, quos haeresis ipsa,Proximi & haeretici perpulit ansa lociDiffugerent proprium templum, aes à praeside iussiSoluere temporibus quattuor absque moraLiberiate sua vluri quae soluere posseDiffisi, parent templaque lege petunt.At videas cum aliis alios sacra templa petentesHaeresin haud tacita prodere voce suamQuid facias igitur contradictoribus istis:An non multandi sub ratione pariHaeretici hinc illinc ausi sibi sumere tantum,Catholicum vt nollent in grege ferre virumQui sic dixerunt (fors audax vnus & alterSub Duce Catholico, qui telerauit eos)Viuere nobiscum si uis, templum ibis in vnum,Aut sanè exilium. Rustica gens quid agisTune tibi tantum sumis de reque fidequeIudicium tantis tanta crepasque modis:Quid si Catholici caussa meliore modoqueExigerent tali te quoque, secta, modo?Figmentis atque vt lictoribus exonerenturOccultisque domi, conspicuisque forisEst sectis affine genus pariterque fugandumDiuinatorum, qui quoque fraude vigent.
Estque