Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
166
Einzelbild herunterladen
 

166.Si cum praetextu dubio vis, frausque negati,Proque tuo toties. Pauper ô, aere dati.Si mora suspensi ob aliena negotia parua.Inter vina loco saepe natantis heri,Concilii nouitas, si sumptu ingente vocati,Nec moderati etiam, sit licet hocce vetus,Caussaque si sumptus talis vel nulla leuisue,At dandi iuris iusta grauisque statim,Si sibi subiecti ratio quoque habenda popelli,Sique pericli, hinc quod profluit, atque maliSi sat agendarum rerum, quas postulat vsus,Ordo, locus, tempus, res, ratioque domi,Si studii pacis, vitandi siue tumultus,Apparet iuris cum via nulla rati,Iuſtitiæ ſtrictæ nullo violabilis auſuSic statuente Deo, sic minitante DeoSi non rumpendi membra intermutua amorisCoelo aspirantum relligione pari.Reddendaeque paris mensurae: tempore eodemForlitan aut paullò post veniente statim,Iuris pro meritis si denique dristribuendiIudicis excluso mente fauore probi.iae cautela vides adhibenda hîc quanta fidesqueQuarum defectu fraus sine more regit.Non addam populi periuria iacta vicissimIurgia, liuorem, persidiamque trucem.Nam neque paupertas minus ingeniosa videtur,Vt mala diuitet seu bona qua que metat,In mediis & siue suo licet haesitat, atqueImpingit, fallit, fallitur, atque dolet.

Sunt