158.Cum desunt testes volitant mendacia latè,Quae tempus prodit, nixque soluta dein.Non opus est doctum te singere: doctus haberiSi cupis, eſt tutus diſcere multa modus.Namque solet dici: mendax sit oportet, abundeVel gnarus, male qui garrulus esse cupit.Nec si discipulus vix sis, te ferto magistrum,Lector & auditor credulus vt pereatFaemincum hoc ausim scelus appellare, nec errem,Falsa quod illarum in garrulitate latent:Prae fastuque volunt, quod non sunt, vsque videri:Huc sumptus, salsos accumulantque dolosEt puerorum etiam, quibus est audacia feruens.Qua mala cum faciant plurima, cuncta negant.Affinguntne Deo culpam se & membra creanti?Haeresis essronti quod magis ore facit.Quot texunt commenta, nouant, sine fine renarrant.Nempe queant nugis vt placuisse suis?Quotque crepant salso, aut indigno iurgia more?Quanta sonant, iactant, gesticulantur, aguntQuis magis absurdè fraudat, deludit, ineptit.Quam qui expers omnis (sat scio) frontis homo?Hic tibi de longè positis commenta reducit,Hic tibi de abconsis plurima fraude pari.Hoc te absente domi plateis mihi credito dictum,Hoc gestum in pago, dum mora in vrbe tibi.Esset id occultè gestum, ni conscius essetSeruns, tu si vis testis & esse potes.Hic si quid dubitar, se de hoc dubitare negabit.Si quid ais rectè, se quoque scire crepat.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten