108.Si casus forsan se aliâs non obuius offert.Si discessurus sit reus inde, graue est.Quid facias ignarus ei? patet ergo salubre,Si doctus semper, sique paratus cris.Praesertim cum non desint nunc orbe magistri,(E Iesu quales ordine laude sacro)Qui dictant accuratè modo cuncta palæstris,Quos etiam assiduis comprobat vsus in his:AEreque non desit coemendus idoneus author,Inter quos primas iure Becanus habet.Seu Reginaldus, maiore minoreque libro:In quibus inuenies plaeraque scire volens.Nunc quoque alit multos Ecclesia diuite censu,Quos studii & morum plus decoraret onus,A Domino ingeni si vellent viribus vti,Exemplis, operis, subsidiisque datis.Plurima praetereo, quae quando dicere versuNec pote nec fas est, insinuasse sar est.Namque loquor doctis, queis nunquam copia defeLibrorum gratis, vel prece, vel pretio-Iam propior morti Mystes fortasse dolebitSe Confessoris munus obisse rudem,Se Parochi officio functum, quà dulce, decorum.Non qua fructiferum gentibus illud erat.Namque superficie tenus emendare nocentes,Dirigere errantes constabilire leues,Aut rarò aut non ad deducere pascua, quae satSufficiant, ne quod murmur in ore ferant,Aut non obstantes qua fas & quo pote nisuFraenare, vt laetè pacificèque sit his,
Non