Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
55
Einzelbild herunterladen
 

55.Tentanti semel atque iterum res prompta videtur.Laus venit haud recti 'deliciaeque simul.Commendantne breui sese praesentia fructu?Nonne voluptati sunt sua lucra lues?Taedia progignit tibi copia: rara voluptasDulcior: est nulli crimine parta quies.Ratò laeta solent esse impermixta dolore.Gaudia discedunt non reditura procul.Cum tibi blanditur, magis est fortuna timenda.Robustos metuit sors, residesque premit.sors est perpetuò nunquam bona: quando fauebit,Disce, modo tristis quo toleranda foret.fortunae potius praestat confidere parcae,Effusa danti quam bona multa manu.Non fas est misero sortem sperare beatam.Dant mores sortem conditione sui.Fortunae liuor comes est: magnique fauorisEst breuis ipsa parens. Iudit. agitque vices.in magnis fortuna furit magis, omnibus instat:Dimissam frustrà mox reperire queas.Promptior inuentu est, bona quam fortuna retentu,Instabili passim nam pede cuncta terit.fortunam sequitur populus tremebundus & odit.Laus vsum euentum fors sequiturque suum.Fortunae satias locia non indiget vnquam:Namque quod huic satis est, hinc furiosa rapit.Curse seruitio liber modo mancipat arcto?In promptu causa est: desidiosus erat.Quantum quisque malus, tantum rectoribus obstat.Immodicè liber mox tibi seruus erit.Quid