54.Tu nec amicitijs ceu floribus vtere gratis,Tantisper dum se store recente probant.Discutienda licet tibi fors videantur amiciOmnia, at ipse prius discutiendus erit.Non ita res facilis statuisse quid inter amicos:Alter enim certè sic inimicus eritParcus erit diues, cui rerum sufficiit vsus:Est pauper, cui non, quod satis est, satis est.Disce vti modico, ni vis seruire per aeuum.Rarò rem bene cum diuite pauper habet.Ridiculos inopes passim vocat alea felix:Curia vix illis, vix patet altus honos.Paupertas simul ingenij est artisque magistra;Traditur huic nudae rarus honoris apex.Qui properat nummis inhiando, seque molestat,Virtutis fertur descruisse locum.Et genus & virtus, quibus haud comes aeris aceruus,Vilia creduntur sint licet ampla satis.Absque labore caue felix euadere velle.Prospice, fac, vigilia, nec miserandus eris:Ni tradas animum studijs & rebus honestis,Torquebunt vigilem liuor, amorque nimis.Pigritiam generat tibi desuerudo, veternum.Pigritia: vsus enim nobilis omne potest.Excutit & somnos vsus morbosque repellit:Temporis est omni nobile parte lucrumIn tenui labor haud tenuis quoque gloria raro estAt curam merces magna decetque grauemArdua non adeó res est abstrusa grauisque,Vincere quam perpes cura laborque negent
Ten-