46.Qulcquid & ossendit populum, sacra exulet aede:Nec torqueto nimis, supprimitoque sonos.Hic oculosque vagos, linguam hîc compesce loquacèDispersum ad Dominum cor reuocare stude.Anticipare caue socios, dum voce quiescis,Alterius versum voluito mente chori.Vult syncera Deus Deus omni dignus honore,Conspicuus nulli, sed tamen omne videns.Quicquid ages. magnum reputa te munus obire:Quod nec praecipitas nec celer insta aliis.Ne mediam excedat supra horam Missa vel infraLecta tibi: offendit longa nimisque cita-Disce, sacris quodcunque libris rubrica notauit:Praeposito promptus pare humilisque tuo,Ne gemat & sese rationum fasce leuatumGaudeat, & sint vtrimque pericla procul.O vtinam monitis his te quoque rite peraptes,Conspirent votis & tua facta meis.E
E