Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
45
Einzelbild herunterladen
 

45.Nec sat mente tenus, nisi & exprimis omnia verbaSeu canis in templo, seu legis ista domi.Consonus hîc canor est, sed dissonus ille pererrat.Musicus hic propriè dicitur ille chori.pe viam facilem quoque Musicus ipse choraliPraestruit: hancque tenens certius haurit eumHic spaciisque notas effert aequabilibus omnesIlle celer modò sit, tardigradusque modo.Omnia septenae reserant modulamina claues:Sex vario voces ordine singla reguntQuis duri, mollisque soni discrimina donant.Orsaque pro libitu summa vel ima sinunt,et, & plura libri tradunt simul atque Magistri:Inceptumque artis perficit vsus opus.fficiis sacris primam, ceu gesta recensent.Praescripsit seriem caetus Apostolicus,det nox grates scelerum pro nocte repulsa.Tertia iudicii sit memor hora dati,exta quod affixus Christus cruce, nona fragoreQuod tanto viso funere terra tremat,spera, quod fessos releuet nox tarda labore:Quam pellet gallo mox recinente dies.bus Aligerum visis summus quoque PraesulAlternis iussit concinuisse choris.ipsepie tractimque sonet canor atque decori,Dulciter, & nares non feriente sono.or in festo, ceu mos signare videtur,Pressior in reliquo tempore is esse solet.lix resonant submissa nimis: sublimia frangunt:Interrupta horrent: praecipitata nocent.Qule.