26.Dum tamen exequeris paria his modus esto fremendi,Est que intra metas ira tenenda suas:Excipiat bona ne forsan malus exitus orsa,Namque importuna est res & acerba nimis.Namque esferre cupit sese super altius omnesFraena parans regno ius, ratioque tuo:Quisque suo superire cupit. dare iusque sodali,Nemo manus, omnes esse volunt oculi.Disce igitur, Christum bilem laudasse nec omnem,Nec vetuisse omnem, quae ratione riget-Est binis iniusta modis. nam qui comes aegraeNaturae est primus motus & ipse recens,Quique voluntatis nec iussu aut prodiit ausu,Nullius maculam contrahit ille luis.Si tamen indulges, pauloque ſerocius inſtas,Aduerter sque aliquas traxeris ipse moras.Culpa erit haec leuior, cuius grauitasque sit omnisLibranda ex spacio vel breuitate morae.At si dein plenè consentit iniqua voluntasIn damnum, quo sit afficiendus homo.Sique leue id damnum, leue adhuc scelus esto volentisAt graue si quisquam laetitur hoc grauiter.Indicat haec grauibus Christus Deus omnia verbis,Irasci fratri queis vetat vsque suo.Nec deſiderium prohibet, quo fortè quis optetOrdine legitimo plectier acre nesas:Vel sibi subiectum dum vult constringere paena:Iniustum optari sed vetat omne malum.Ergo caue, ne te fallax subiuntat hic aestus.Expugnetque animum calliditate sua,
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten