25.Vltra namque modum vehemens rem exaggerat vltrixExiguam; vel delator adauget eam.Haec solet & tenebras offundere mentibus atras,Vt maior, quam sit, res videatur eis.Ergo coercenda est: nec mox hortamina caecaeBilis adhortantis esse sequenda putes.Nam nisi eam ratione regas, excedere poenaSiue potestatem, siue modumque queas,Dum paenam meritis maiorem pendere, siueDum iuris habita non ratione cupis.Ergo cum primum te conturbauerit acris,Siste parum, donec transeat atque sile,Praua sile, pariterque bonum: temerè cui aperta,Saepe solent multis ora patere malis,filonga fuerint prius illa coercita cura,Cura, quam mundus vix adhibere solet.Alterum at officium sibi vindicat ira satelles.Vt rationis ea est, sanguincumque pathos.Qua bene fretus homo poenas merito irrogat acresVt virga natum corripit ipse pater.Hac Moses hominum quamuis mitissimus esset,Acceptas fregit monte Sina tabulas,Spernentemque Deum, & conficta idola colentem,Saeuiit in populum caede feroce suum:aesti Helias Baalitas perdidit igni:Tuque vrsis pueros das Helysæe malos.intantemque salutis iter peruertere SergiPriuaras Helyman lumine, paulle, magum.onne minax vultu in Pharisaeos, Christe, flagrisqueIn violatores AEdis acerbus eras?Dum
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten