Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
65
Einzelbild herunterladen
 

S§. XXXIII.CONCILIUM TICINENSE Can. I. (a) Nullus Presbyter, nullus diaconus, nullius subdiaconus; nullus in 18 clero uxorem aut concubinam admittat, cum nulli quoquelaicorum scire liceat mulierem praeter uxorem. Quod si fecerit, secundum ecclesiasticam regulam deponatur.-(a) Apud LABBEUM Concil. Tom. XIX. pag. 353. Curante MANSI. Venetiis 1774.§. XXXIV.CONCILIUM BITURICENSE Can. VI. (a) Ut Episcopi nullum amplius ad subdiaconatus gradum ordinent, nisi in praesentia Episcopi ante altare sedentis Deo promittat, nunquam se habiturum uxorem, neque concubinam, & si tunc eam habuerit, mox ei abrenunciet, quod lingua Francorum egu-erpire dicimus.-IDEM Can. VIIIIt filii Presbyterorum sive Subdiaconorum in Sacerdotio, vel Diaconatu, Subdiaconatu nati, nullo modo ulterius ad Cleri-catum suscipiantur; quia tales & omnes alii, qui non de legitimo conjugio sunt nati, semen maledictum in Scripturis divinis appellan-tur, nec apud saeculares leges hereditari possunt, neque in testi- monium suscipi; & qui de talibus Clerici nunc sunt, sacros Or-dines non accipiunt, sed in quocunque gradu nunc sunt, in eo tantum permaneant, & ultra non promoveantur.-(a) Apud CABASSUTIUM in Notitia Ecclesiast. pag. 443. Bambergæ MDCCLIV.§. XXXV.CONCILIUM TOLOSANUM Can. VII. (a) Placuit quoque, presbyteros, diaconos & reliquos clericos, qui1 Ecclesiasticos tenuerint honores, abstinere omnimode ab uxo-ribus, vel reliquis mulieribus; Quod si non fecerint, honore si- mul & officio priventur, & a propriis Episcopis excommunicen- tur.-(a) Apud